BCCCAP00000000000000000000546

552 DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, th. 3•1, n. 558-559 3. In Concilio Vaticano praeparabatur hoc schema : s':Si quis dixerit Ecclesiam Christi non esse societatern ad aeternam sa– lutem consequendam omnino necessariam... A. S.» (7). 559. Probatur. l.º) Argwnenturn generale. Ecclesia erit societas supernaturalis si ejus origo et finis et media, seu vincula socialia, vires et exigentias cujuslibet societatis ordinis naturalis superent. Atqui ita est. Ergo. Prob. rninor.: a) Origo Ecclesiae est omnino supernaturalis; sicut indebiturn crat naturae quod Christus, Verbum caro factum, opus In– carnationis inceperit, sic pariter omnino indebitum erat quod per Eccle– siam ad praxim recluceret et ipsius fundament:1 instituerit. Ad rem PIUS XII: Sicut enim Dei Verbum, ut doloribus cruciatibusque suis nomines redi– meret, nostra voluit natura uti, eodern fere modo per saeculorum decursiun utitur Ecclesia sua, ut inceptum opus perennet (8). b) Finis Ecclesiae est supernaturalis, quod probabitur in secunda parte hujus theseos. e) Media, seu vincula socialia Ecclesiae sunt supernaturalia; vincu– la socialia Ecclesiae duplicis generis sunt, externa videlicet et interna. Jamvero utrumque vires et exigentias naturae superat. Vincula socialia externa, qualia sunt illa quae procedunt a potestate hierarchica, sunt potestates docendi, regendi et sacra conficiendi. Jam– vero hae potestates ordinantur saltem tamquam causae ministeriales ad conferendam gratiam sanctificantem et dona Spiritus Sancti. Praeterea potestas docencli aliquam praerogativam supernaturalem in seipsa importat, nempe infallibilitatern; denique, potestas ordinis, seu sacra conficiendi, est causa instrumentalis gratiae in sacramento Ordinis collatae. Vincula socialia interna sunt illa quae ad ordinem novum ac mys– teriosum unionis pertinent, qualia sunt ipsa professio fidei et possessio caritatis et gratiae sanctificantis. Jamvero haec omnia facile superant quemlibet ordinem naturalem, nam unionem mysticam efficiunt inter Christum et membra Ecclesiae per Spiritum Sanctum; de hac mystica umone agendum nobis erit in thesi sequenti. Recte ait P. DoRscH: Quemadmodmn domus aurea illa dicitur quae aura: marmorea, illa quae marrnore ae(lificata est, ita et societas supernaturalis (leclaratur, quae ex hominilms convocatur, quatenus donis supernaturalibus ins– tructi sunt, ut fi(le supernaturali, charactere sacramentali aliisve hu– jusmodi charismatibus (9). (7) Msi, 51, 551 et sqs. (8) EncycJ. Mystici Corporis Ghristi, AAS 35 (1943), 199. (9) DonscH, Instítutiones Theologiae Fundam., vol. II, p. 427,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz