BCCCAP00000000000000000000546
DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, th. 34, n. 557-558 551 2. 0 ) Protestantes orthodoxi, qui, etsi aliqua elementa supernatura– lia in hac Oeconomia Christiana admittant sive in Christo auctore jus– tificationis, sive in ipsa natura justificationis, sive denique in assecu– tione ultimi finis, tamen negant ac pernegant Christum Ecclesiam ins– tituisse tamquam societatem visibilem et externam et tamquam medium absolute necessarium in ordine ad gratiam et justificationem superna– turalem hominibus conferendam. Christus enim, juxta ipsos, dona sua christifidelibus justificatis di– recte et immediate elargiretur, sine ullo videlicet tertio mediatore. Protestantibus orthodoxis accedunt moderni Protestantes, eo quod separationem ac distinctionem instituunt ínter Ecclesiam quam vocant juridicam, et Ecclesiam caritatis; Ecclesia jurídica est Ecclesia a Com– munitatibus fidelium efformata, estque omnino naturalis, utpote adjunc– tis humanis constituta; uti patet, haec Ecclesia nullam missionem habet a Christo in ordine ad justificationem conferendam; Eccles"ia, e contra, caritatis est Ecclesia a Spiritu Sancto immediate vivificata. 3. 0 ) Quietistae. En quid dicat Prns XII (4) circa aliquos errores inter catholicos hodie grassantes: Nec minus a veritate aberrat pericu– losus eorum error, qui ex arcana omniurn nostrurn cum Christo con– junctione insanum quemdam, ut ajunt, quietismum deducere conan– tur; qua quidem spiritualis omnis christianorum vita eorurnque ad vir– tutem progressio Divini Spiritus actioni unice attribuuntur, ea nernpe seclusa et posthabita, quae a nobis eidem praestari debet, socia ac veluti adjutrici opera. Et quid sentiendum sit de exaggerata unione cum Christo: Non enirn desunt qui haud satis considerantes Paulum Apostolurn translata tanturnmodo verborurn significatione hac in re fuisse locutum..., per– versum aliquod inducunt unitatis commenturn, quandoquidem divinum Redemptorem et Ecclesiae rnernbra in physicam unam personam coire et coalescere jubent, et dmn hominibus divina attribuunt, Christum Dominum erroribus humanaeque in malum proclivitati obnoximn fa– ciunt. 558. Nota theologica: De fide divina. Fontes: l. LEO XIII de indole supernaturali Ecclesiae eloquenter ait: <,Haec societas, quamvis ex hominibus constet, non secus ac civilis com– munitas, tamen propter finem sibi constitutum, atque instrumenta quibus ad finem contendit, supernaturalis est et spiritualis atque idcirco distinguitur et differt a societate civili» (5). «Sicut Jesus Christus in terris venit ut homines vitam habeant et abun– dantius habeant (Jo 10, 10), eodem modo Ecclesia propositum habet, tamquam finem, salutem animorum sempiternam» (6). 2. Eamdem doctrinam, data opera, exponunt Summi Romani Pon– tifices qui Leoni XIII succedunt. Sic Prns XI, in Encyc. Divini illius JVIa– gistri (D 2203), et Prns XII in universa Encyc. «JVIystici Corporis» qui hanc ipsam doctrinam ubique tum explicite tum implicite supponit. (4) AAS, 25 (1943), 243. (5) Encycl. lmmortale Dei, ASS 18, 164. (6) Encycl. Immortale Dei, ASS 18, 164.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz