BCCCAP00000000000000000000546

550 DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, th. 34, n. 556-557 Sciendum enim est quod naturale est omne id quod enti creato con– venit secundum suam naturam; jamvero omne id quod enti creato con– venit secundum suam naturam, nihil aliud est nisi quod ei debetur vel constitutive, vel consecutive vel exigitive. Supernaturale, e contra, est illud quod est supra essentiam, facul– tates et exigentias cujuslibet creaturae, sive creatae sive creabilis, quod, proinde, enti creato non debetur nec constitntive, nec consecutive, nec exigitive (2). Cum igitur dicimus Ecclesiam esse societatem supernaturalern, dice– re intendimus quod, etsi in Ecclesia plura adsint elementa omnino na– turalia, qualia sunt: homines corpore et anima compositi, vincula so– cialia mere juridica et externa, aliaque hujusmodi, tamen principaliora ejus elementa constitutiva sint supernaturalía, eo quod super exigentias et vires cujuslibet naturae creatae inveniantur; talia sunt: gratia sanc– tificans, unio rnystica inter membra Ecclesiae, sacramenta, etc. Ut melius appareat haec notio supernaturalitatis Ecclesiae, haec no– tare oportet in praesenti: a) Deus hominem ordinavit ad finem supernaturalem, qui in vi– sione divina intuitiva consistit; hic autem finis omnino superat vires et exigentias naturae humanae. Sed hic finis gratiosa donatione non assequetur statim post mortem, sed mediante libera et generosa homi– nis cooperatione in hac vita; Deus enim omnia media sufficientia praes– tabit ut horno, actibus hujus vitae mediantibus, vitam aeternam re– vera mereatur; finis igitur assequendus est, ex parte Dei, donum gra– tiosum; ex parte vero hominis, corona justitiae (3). Nunc autem, Deus omnia haec media vere proportionata ad hujus– modi tinem assequendum, Ecclesiae tradidit. Hinc iste est ordo divinus: posses,üo gratiae sanctificantis in hac vita mediante Ecclesia, et, ut terminus felicissimus hujus vitae, visio intuitiva Dei in caelo. b) In hac societate supernaturali, nempe Ecclesia, quae gratiam sanctificantem administrat, adest unio socialis specialissima, quae, ex una parte, viget inter Christum, auctorem gratiae, et Spiritum Sanc– tum, datorem munificentissimum, et, ex alía, ínter omnes Ecclesiae fideles, seu hujus societatis socios ínter se, gratia supernaturali arete conjunctos. Talis unio est propriissime supenmturalis. e) Haec unio nullo modo dici potest mere moralis seu jurídica, si– cut accidit in aliis societatibus humanis, nec simpliciter physica, quasi unum corpus physicum efformaret; dici debet mysteriosa, rnystica, ac ideo nobis, in sua intima natura, prorsus irnpenetrabilis. 557. Adversarii.-Tres adversariorum species in hac quaestione dis– tinguimus, Naturalistas scilicet, Protestantes et Quietistas: l. 0 ) Naturalistae, qui, praejudiciis obcaecati, nihil aliud vident in Ecclesia praeter vincula juridica mere naturalia, non aliter ac in qua– libet alia societate humana, sive religiosa sive profana; logice tamen procedunt, quandoquidem Naturalistae flnem supernaturalem omnino infitiantur. (2) !,E.\RZUZA, Manuale Theologiae Dogmaticae, II (1956, ed. 2.a), n. 578-582. (3) ABARZUZA, lbicl., III (1956, ed. 2.a), n. 686 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz