BCCCAP00000000000000000000546
548 DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, n. 553 Nemo non videt quod si Theologia Fundarn.entalis his t:mtum absol– veretur, omni jure dicenda esset manca et incompleta, eo quod nihil in ipsa diceretur de ejus nnmere vitali et sacerdotali; munus enim ju– risdictionale et doctrinale elementum externum et juridicum Eccle– siae efformant; ipsum diceres quasí corticem arboris aut quasi vesti– mentum corporis mere externum. Agendum igítur nobis est in praesenti de alio munere Christí om– nium praestantissimo, de munere scilicet sacerdotaH, quo Ecclesia ví– tam Christi. hominibus praestat, eo vel magis quod tum munus juris– dictionale tum munus magisteriale ad hoc aliud munus sacerdotale rite peragendum tandem aliquando reducantur, nam, uti scitur, nul– lam aliam finalitatem in Ecclesia Christi habent nisi per bonum guber– nium et sanam doctrinam efficere ut gratia sanctificans et dona Spiri– tus Sancti christifidelibus abunde infundantur. Sed adhuc notare debes quod munus illud excellentissimum sacerdo– tale Christi non tantum importet ipsam gratiam sanctificantem, seu vitam supernaturalem, sed etiam multa alía elementa supernaturalia ad hanc gratiam elargiendam pertinentia; sic e. g. sacramenta, inter qnae primum locnm occnpat SSma. Eucharistia, in qua non tantum adest sacramentum collativum gratiae, verum etiam conficítur sacrifi– ciurn, quo Deus in Ecclesia et per Eeclesiam honoratur et colitur; sic etiam alia quae, licet accidentalia, ad gratiam conferendam quam ma– xime inserviunt, ut Sacra Liturgia, praedicatio verbi divini, aliaque hu– jusmodi. His igitur dictis, et, ut par est, rite probatis, imaginem habebis ple– narn et perfectam hujusmodi Ecclesiae Christi, eo quod Ecclesia Christi non tantum considerari debet tamquam praeambulum, sed etiam et maxime tamquam objectum et dogma fidei: Credo in Ecclesiam Ca– tholicam ... Hoc modo procedendi nemo negare audebit nos apposuisse nostro Tractatui de Ecclesia complementum omnino necessarium; verum est quod alii auctores hoc complementum alibi reponant, post Tractatnm videlicet de Verbo lncarnato ac Redemptore, vel post Tractatum de Gratia Christi; et revera tum hic tum illic optimum locum occupare videtur Tractatus de supernaturalitate Ecclesiae Christi. Attamen, etsi ultra concedamus convenientiam separandi hunc trac– tatum dogmaticum a tractatu apologetico de Ecclesia, eo quod tractatio ej usdem rei sub distincta methodo confusionem non parvam afferre valeat, tamen existimamus considerationem hujus aspectus supernatu– ralis Ecclesiae in hoc loco quamdam unitatem conferre materiae, et prae– terea speramus Ecclesiam in sua totalitate ac integritate propositam, magis ac magis oculos percellere omnium illam aspicientium, ob suam scilicet venustatem et mirabilem excellentiam; et hoc ideo est quia, hoc modo procedendi, uno intuitu Ecclesia exhibetur tamquam objectum dernonstrationis rationalis et tamquam objectum fidei et amoris. Nostra methodus erit dogmatica, seu strict,e theologica, et quidem pleno jure, quandoquidem mysterium nostrae in Christum incorporatio– nis sub luce tantum fidei adipisci possit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz