BCCCAP00000000000000000000546
TRACTATUS QUARTUS DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE 553. Connexio materiae.-In superioribus non s-emel dictum jam fui~ Ecclesiam Catholicam ad hoc fuisse a Christo Domino his in terris ins– titutam, ut scilicet opus a Christo peractum conservet atque perduret in saecula saeculorum; hinc jure merito dici potest Ecclesiam nihil aliud esse quam ipsum Evangelium his in terris veluti verificatum, aut ipsam personam Christi nobiscum mystico modo semper viventem et in nobis suum influxum jugiter exercentem. «Christus, ait Stus. GREGORIUS MAGNus, cum tota s1w Ecclesia sive quae adhuc versatur in terris, sive quae cum eo regnat in caelis, una persona est» (1). Nunc autem scimus personam Christi triplici munere fuisse insigni– tam, Regís videlicet, Doctoris et Sacerdotis, ita ut ipsa per leges guber– net, per doctrinam doceat et per suam gratiam sanctificet, juxta illud ipsi.us Christi: «Ego sum vía, veritas et vita» (Jo 14, 6); via, quatenus omnes homines suo ministerio Regís in caelum ducit; veritas vero, quatenus omnes homines suo munere Doctoris illuminat; vita denique, quatenus omnes etiam suo influxu vitali sacerdotali revera vivificat et salvat. Quae cum ita sint, facile concludere licet ipsam Ecclesiam, ab ipso institutam, hoc triplici munere fungi debere. Nunc autem, jam in thesibus praecedentibus diximus quomodo Eccle– sia potestatem regiam exerceat, per ejus scilicet potestatem jurisdic– tionalem legiferam, judicialem et exsecutivam, quae in Episcopis et in Summo Pontífice perenniter residet; diximus adhuc quomodo Ecclesia suo munere Doctoris fungatur, per potestatem videlicet magisterialem, authenticam et infallibilem, vi cujus ipsa constituitur in Magisterium semper vivens circa veritates in deposito revelationis contentas. (1) In Ps. Poen., 5, n. 1; ML 79, 602.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz