BCCCAP00000000000000000000546

DE VULGATA LATINA, n. 551-552 545 Tamen ex Actis Concilii alium esse sensum clare deducitur. Quod theologi jam communiter docebant, Pius XII his verbis exponit: Prns XII: Praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut ajunt, authentia non ob criticas praesertim rationes a Concilio (Trid.) statuta est, sed ob illius po– tius legitimum in Ecclesia usum, per tot saeculorum decursum ha– bitum; quo quidem usu demonstratur eandem, prout intellexit et in– telligit Ecch'sia, in rcbus fidei et morum ab omni prorsus esse errare immunem: ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputa– tionibus, lectionibus contionibusque tuto ac sine errandi periculo, proferri possit; atque adco ejusmodi authentia non primario nomine critica, sed jurídica potius vocatur .(121). In verbis Pontificis, omnia fundamentalia quae in mente retineri de– bent, egregie continentur. Distinctio flt ínter authenticitatem criticam et juridicam. Juridice authenticum erit documentum quod in probationibus fidem facit. Au– thenticitas critica alicujus documenti _(in nostro casu, versionis) con– formitatem cum textu primigenio implicat. 552. Ex declaratione Pii XII haec circa Vulgatam teneri debent: l. Objectum decreti Tridentini directe versionem Vulgatam, non alias versiones, ,~omprehendit; proinde non agit de textibus originalibus. 2. Authentia non est critica: directe enim non agit de conformi– tate cum textu primigenio. 3. Authentia est jurídica, id est, textus Vulgatae ab omnibus tan– quam fidedignus haberi debet: in lectionibus et disputationibus theo– logicis argumentum solidum ex Vulgata confici poterit. 4. Haec authentia jurídica etiam immunitatem ab errare includit, sed tantum in rebus fidei et morum, proindeque ex hac declaratione non sequitur quod in Vulgata errores, e. g. pure scientifici aut historici, sint impossibiles. 5. Indirecte tamen Vulgatae tribuitur conformitas substantialis cum textu primigenio, seu authenticitas critica et immunitas ab erra– re, nam si in re fundamentali cum originalibus non concordaret, Con– cilmm logice hanc auctoritatem Vulgatae conferre non potuisset. 6. Si revera aliquid majoris momenti in textu originali non inve– niretur, sed tantum in Vulgata, hoc ut revelatum in textu originali contentum ab Ecclesia declararetur: Ecclesiae autem declaratio sim– pliciter hoc in casu significaret: hoc vel illud reperitur in traditione ornli et consequenter fide credendum est. 7. Decretum ergo C. Tridentini, etsi fundamentum dogmaticum habeat, non est dogmaticum, sed disciplinare. Tamen in rebus disci– pllnaribus, ut vidimus (n. 447), Ecclesia docens est infallibilis. (121) Divino afflante Spiritu, AAS 35 (1943), 309. THEOL, FUNDAM'.ENT.--37.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz