BCCCAP00000000000000000000546

544 DE VULGATA LATINA, n, 550-551 In hac theoria optime explicantur diversi modi citandi S. Scriptn– rae verba e. g. consecrationis (Mt 26, 26-28; Me 14, 22-24; Le 22, 19- 20; I Cor 22, 25). Auctor principalis secundum modalitates instrumen– tales hagiographorum, quibus usus est, sua judicia manifestare potuit, Neque obstat forma externa e. g. Epistolae ad Hebraeos, ab Apostolo alil commissae, vel Pentateuchi, a Moyse «sub divinae inspirationis afflatu« concepti, sed probabiliter «alteri vel pluribus scribendum» commissi (D 1998), nam inspiratio-iterum dico--primario datur prop– ter li/Jnl7n, etsi inspiratio hac de causa ad redactores diversos extendí debeat. Nihil de facto expres8e de praedicta extensione inspiratione scimus, sed si haec unica explicatic satisfactoria hujus difficultatis existeret, illa extensio implicite in conceptu Auctoris principalis con– tineretur. Paucis, haec theoria saltem conformior videtur modo loquendi S. Tho– mae, quem suum faciunt recentiores RR. Pontífices. Alia ex parte, dif– ficultates profundius atque logica solidiori-ut videtur-solvuntur 551. Supplementum. De Vulgata latina. Vulgata dicitur versio ex hebraico textu a S. HIERONYMO facta post a. 390. Jam saeculo VIII haec versio per omnes ecclesias occidentis «vulgata» erat. Denominatio, a Rogerio Bacone adhibita, postea a Con– cilio Tridentino consecrata fuit. Tridentinum haec circa Vulgatam statuit: Si quis autem ipsos libros integras cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina edi– tione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, a. s. (D 784). Concilium etiam statuit et declarat ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectioni– bus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authen– tica habeatur, et quod nemo illam rejicere quovis praetextu audeat vel praesumat _(D 785; cf. Conc. Vat., D 1797, 1909). Quid haec verba Concilii sibi volunt? Forsitan Vulgata practice ut inspirata habenda est? Sunt qui ita decretum intellexerunt: sic e. g. JOANNES MORIN: «Hinc consequitur vulgatam versionem secundum omnes partes suas per se et natura sua non modo veram esse, sed etiam authenticae veritatis, seclusa omni Ecclesiae approbatione et decreto, cmn ab auctore divi– nitus inspira to originem ducat» ( 119). Auctor divinitus inspiratus est S. HIERONYMus: «Existimo S. Hie– ronymum peculiari Spiritus Sancti afflatu versionem illam condidisse, eodemque Spiritu dirigente ac movente ab omni errore exemptum fuisse» (120). (119) Exercitationes IJiblicae (Parisiis, 1660); ex epist. dedicatoria, l. 1, exerci– tatio 6, c. 12, p. 156. (120) Ibid.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz