BCCCAP00000000000000000000546
CAPUT PRAEVIUIU DE OBLIGATIONE ACCEPTANDI DIVINAM RELIGIONEM 35. Philosophiam inter et Theologiam Dogmaticam aliquem pontem necessarium adesse, jam supra diximus; hic autem pons alius non est nisi Apologetica, seu Theologia Fundamentalis, cui munus incumbit de• monstrandi existentiam divinae revelationis; sermonem igitur insti– tuere de Theologia Fundamentali, idem omnino est ac de hac divina revelatione tractare. De religione in genere, de ejusdem natura ac obligatione agitur in Philosophia Scholastica, sive in Theodicea sive in Ethica. Ibi unam tan– tum veram religionem dari posse, ope rationis demonstratur. Et revera, illa rcligio vera censenda erit, quae in natura Dei et hominis fundetur, Cum Deus nonnisi unus sit, cumque omnes homines, utpote a Deo pro– cedentes, eamdem habeant naturam, et identica lege, seu impulsu. in Deum tendant, illa erit vera religio quae has immutabiles relationes Deum inter et hominem recte exhibeat. Si duae igitur religiones aliter atque aliter, et quidem modo omnino contrario id faciant, nequaquam verae simul esse possunt. Haec dicta censeantur circa religionem naturalem, quae in Dei atque hominis natura fundatur. At negari nequit quod Deus possit-si Ei placuerit-aliquam reli– gionem determinatam hominibus imponere, et aliquem modum specia– lem ei cultum tribuendi decernere, immo etiam aliquem finem omnibus hominibus indebitum determinare, talem scilicet qui omnes naturae hu– manae exigentias naturales transcendat. Quid igitur esset dicendum si revera id Deus decreverit?-Nemini est dubium, in hoc casu omnes omnino homines, dictante ac compellente rationali eorum natura, praedictam illam religionem revelatam accep– tare tenerentur, ac, de eadem certiores facti, actiones suas humanas cum principiis revelatis semel pro semper conformare deberent. Nunc autem, e rebus abstractis, ad nostra descendamus. Quid enim circa factum religiosum historia praesens nos doceat? Adsunt in toto universo, plus vel minus, 2.700.000.000 homines; ad-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz