BCCCAP00000000000000000000546
QUAESTIONES DISPUTATAE, n. 550 543 550. Opi.nio 4.ª: Admittit jnspirationem verbalem <<psychologicam!>. Dicitur inspiratio verbalis eo quod Deus influat in ipsa verba ex. terna, ab hagiographo aclhibita. Psychologica vero nominatur ex connaturalitate existente inter ju– clicia in mente scripta (verba mentis), quibus icleae jucliciaque interne repraesentantur, et verba materialia prius in imaginatione reprae– sentata. Haec conceptio confundí non debet cum dictatione rnechanica ver– bormn, nam verba concreta, etsi sub influxu causae principalis proce– dant, modalitatem causae instrumentalis, ut est, signant: sic explican– tur defectus grammaticales, imperfectiones varietatesque styli, soloescis– mi, etc., quibus libri abundant. Argumenta. a) Deus est totius S. Scripturae causa principalis, h:1giographus vero causa instrumentalis. Deus et hagiographi cunum idemque opus,> conscribunt (115). HD.giographi, etsi causae sint instru– mentales, ratione tamen praediti, «suis utu[n]tur facultatibus et viri– bus» ( 116): aliis verbis, «in rerum compositione, lingua, in ipso genere ac forma dicendi... propriam indolem et veluti singulares notas ac lineamenta:,, (117) ostendunt (118). Cum hagiographus sit instrumentum rationale, suam indolem sua– que lineamenta, id est, stylum, in opere scripto absque dubio relinquet, sed ut instrumentum, ideoque aliena virtute motus. Ergo verba sacrae Scripturae tum a causa principali tum a causa instrumentali, modo exposito, procesisse jure affirmare possumus. Ver– ba enim alicujus scripti ordinarie ab ejus auctore determinantur. 2. Confirmatur. Plerumque inter ideas et judicia in mente scrip-· tas et eorumdem «materializationem:;, seu verba externa, intimus da– tur nexus. Quod exemplo notissimo illustrari quit. Ordinarie qualitates expositionis stylisticae respondent fo1mis quibus in mente concipi so– lent; sic conceptioni vividae, vivida respondet expositio; e contra, con– ceptio ambigua, obscura, nebulosam obtinebit expositionem. Ad applicationem veniamus. Plerumque hagiographus influxum di– vinum accipit, ut scribat illa quae jam noverat. Ex lege psychologica supra memorata, rebus ab hagiographo naturaliter notis, verba exter– na connaturalia respondebant. Cum instrumentum adhiberi soleat si– cuti est, Auctorem primarium, sicuti erat, auctorem secundarium adhi– buisse putandum est. Aliis verbis, influxus divinus attingit ideas pcr hagiographum exponendas, tamquam concrete associatas cum determi– natis vocabulis. Valor hujus argumenti, etsi generatim vim probativam habeat. non debet nimis extendí, siquidem exceptiones possibiles sint. Intellectus enim agere valet absque verbis imaginativis; a Deo enim interne ei; directe species imprimí possunt. (115) BENEDICTü!;l XV, Encycl. Spiritus Parac., EB 462. (115) BENEDITUs XV, Encycl. Spiritus Parac., EB 462. (116) Prus XII, Encycl. Divino afflante Spiritu, AAS 35 (1943), 314 (117) BENEDICTUS XV, Encycl. Spiritus Paracl.. EB 461. (118) Cfr. etiam ea quae circa causam instrumentalem scripsit S. Thomas, n. 520-.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz