BCCCAP00000000000000000000546
54.2 QUAESTIONES DISPUTATAE, n. 548-549 Opinio 2 "· Admittit dictation€m vel quasi dictationem vArborum laº tiore sensu. Hagiographus, in hac opinione, est instrumentum Dei, sed instru•• mentum rationale, a Deo adhibitum secundum suam propriam indolem. Haec sententia fundatur praesertim in conceptu causae instrumen– talis et causae principalis, juxta quem totus effectus totalitate efjec-• tus ab utraque causa provenire debetº Jamvero intellectus hagiographi movetur a Deo secundum naturam instrumenti; ad naturam igitur ins– trumenti pertinent illae expressiones et non istae. Ita BÁÑEZ, BILLUART, GREGORIUS DE VALENTIA, et, ut videtur, etiam. SUÁREZ, et alii. 549. Opinio 3.ª: Admittit inspirationem non verbalem. Haec sententia, jam a LEssro et, saeculo xvrn, a J. Fn. MARCHINI insinuata, saeculo proxime elapso fuit eleganter proposita et elaborata a CARD. FRANZELIN. Distinguit enim FRANZELIN partem formalem (res scribendas et sen– tentin.s) et partem rnaterialem (verba, dictionem). Ut Deus vere sit Auctor principalis sufficit quod auctor secundarius omnia eaque sola sc1ibat quae ille scribere vult, id est, ut partem formalem scriptis man– det; pars vero materialis auctori secundario committi poterit, dummo– do hic terminis aptis judicia auctoris principalis exprimat. Proinde Auc– tor principalis tantum curare debet ut secundarius, id est, «horno scri-• bens non solum actu eligat, sed etiarn infallibiliter eligat signa apta ad res et sententias inspiratas vere et sincere exprimendas, atque in signorum aliorumque, quae ad partem materialem pertinent, apta elec– tione reddatur infallibilis» (114). Ergo requiritur illustratio supernaturalis ad redactionem verbalem: tamen illustratio non necessario ad haec verba extenditur, sed quate– nus verba apta ab auctore secundario eligantur. Exemplum sit illud S. Joannis: «Et Verbum caro factum est» (Jo 1, 14). Hagiographus li– bere haec verba de facto eligit; sed etiam haec alia vel similia eligere potuisset: «Secunda persona Trinitatis homo factus est.» Aliis enim terminis idem exprimitur. Argumenta. In hac sola sententia-ajunt-explicantur: a) Diver– sitas styli e. g. Epistolae ad Hebraeos. Redactio enim stylistica alicu– jus operis inspirati redactori non inspirato committi potest. Pastea auctor inspiratus harre redactionem suam faceret. b) Verba e. g. consecrationis, saltem facilius, diversimode ab hagio•• graphis relata; idem dicendum est de citationibus sacrae Scripturae quae libere aliquando adducuntur; hic nominandi sunt etiam defec– tus stylistici, obscuritates, barbarismi, etc. Inter propugnatores hujus sententiae numerantur: F. ScHMIDT. G. GRETS, I. KNABENBAUER, PESCH, R. CORNELY, M. J. KLEUTGEN, DE SAN. VIGOUROoX, SCHIFFINI, A. DORSCH, S. TROMP. (114) FRANZELIN, Tractatus de di1.:ina Traditiane et Scriptura, sect I, c. I, thes. 3..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz