BCCCAP00000000000000000000546

QUESTIONES DISPUTATAE, n. 546-548 541 latio; inspiratio vero, concipi potest absque nova revelatione, nam ha– giographus, sub lumine inspirationis, judicare poterit circa ea quae naturaliter noverat, vel circa materiam ab aliis acceptam, quin cons– cientiam habeat illius influxus supernaturalis; accidere enim potest eodem modo ac in concursu divino tum naturali tum supernaturali gratiae, nam horno, sine hoc concursu, agere non posset, et tamen, in– conscius, plerumque agit. Inconscientia tamen inspirationis, ex parte hagiographi, non ita facile probatur; sic c. g. 2 Mach 2, 20-23; 15, 38-40 et Le 1, 1-3, primo saltem intuitu videntur hanc inconscientiam clare proclamare; sed non desunt exegetae qui dicant haec loca esse compatibilia cum cons– cientía inspirationis. In praxi hace tenenda sunt: cum hagiographus librum inspiratum scribat in bonum commune, requiritur tandem aliquando quod ejus procedentia divina sciri debeat ab illis ad quos hic liber destinatus fuit. Aliis verbis, etsi hagiographus fuerit inconscius de inspiratione libri, tamen factmn libri inspirati, ealtem posteris, manifestari opor– tebit. 547. 6. 0 ) Utrum influxus divinus etiam ad verba libri inspirati sese extendat. Hagiographi, juxta doctrinam a LEONE XIII propositam, scriptis mandarunt ea omnia et sola quae Deus voluit; influxus vero divinus nianet donec illa et sola «infallibili veritate exprimant» hagiographi. Jamvero, cum expressio fiat signis externis, quaeritur utrum ipsa ver– lJa, seu electio verborum singulorum sit Deo tribuenda, an haec elec– tio, cum certis requisitis, hagiographo committi possit. Haec est quaes– tio valde disputata. 548. Opiniones. Opinio 1 ª · Admittit influxum immediatum phy– sicum in ipsa verba, sen «dictationem mechanicam». Per suggestionem internam verba quae horno scribere debet in libro inspirato, dictantur a Deo, ita ut hagiographus se habeat ad modum amanuensis, qui, uti scitur, verba mechanice scribit. Haec opinio fuit propugnata a PHILONE, FL. JOSEPHO, MONTANISTIS (e. g. TERTULLIANO,) et a non paucis Protestantibus orthodoxis saec. xvr et XVII (113). Respondeo: Refutatio hujus opinionis inven1tur in ipsa ejusdem ex– positione, nam hagiographus, in hac sententia, esset quidem amanuen– sis, non vero verus auctor: talis enim interpretatio, uti fontes unani– miter proclamant 1 neque a conceptu auctoris, neque a conceptu appli– cationis facultatum externarum exigitur, sed potius excluditur. (113) Etsi quaedam SS. Patrum Iocutiones (cfr. n. 518, 1, a), h), frequenter hoc ipsum proposuisse videantur, tamen contextus, saltem generatim, doctri– nam orthodoxam sapit. Patres positionem hujus quaestionis-ut hodie fit– plane ignoraverunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz