BCCCAP00000000000000000000546

QUAESTIONES DISPUTATAE, n. 542-544 539 5'12. 2.º) Utrnm influxus me divinus in voluntatem esse debeat necessario immediatus ac intenms, an sufficiat mediatas et externus. Sententia communior ponit influxum immediatum et internum, et ,quidem physicum; en ejus rationes: a) Documenta Ecclesiae (cfr. praesertim LEoNrs XIII et BENEDic– TI XV, ns. 501-502) hoc exigere videntur. b) Hoc ipsum commendat conceptus auctoris primarii et secunda– rii; et revera, si cogites tantum influxum mediatum et externum, eo ipso dicere debebis hagiogrnphum se ipsum determinasse ad scri– bendum. Tamen haec actio divina directa, a notione auctoris requisita, non excludit quod dentur simul in:fluxus externi et morales (e. g. per ange– los, preces, etc.). Sunt tamen alii theologi qui dicunt sufficere motionem per media externa (e. g. jussionem, preces, etc.), vel saltero mot.ionem mediatam internam (e. g. per illustrationem intellectus), q_ua mediante actus vo– luntati.s infallibiliter poneretur, eo quod voluntas divina, absolute lo– quendo, ordinare valeat hanc motionem internam mediatam ad con– si:cutionem effectus. Tamcn, primus modus dicendi conformior videtur cum doctrina in fontibus revelationis, uti supra dictum fuit. 543. 3. 0 ) Utrum in facultatibns exsccutivis requiratur influxus di– versus ab i.nfluxu in intcllectum et in voluntatem. Si considerPtur nexus existens inter facultates modo descriptas et facultates maxime vero cum agatur de Deo co-auctore li– brum decernente, talis infiuxus non erit, uti videtur, necessarius; in tantum enim diversus influxus dici deberet necessarius, in quantum facultates exsecutivae inepte vel erronee conceptum in librum trans– nlittere intendisE:ent. Aliis verbis, cum nobis constet in actu inspirationis intellectum ha– giographi fuisse a Deo immecliate ac physice motum, simulque volun-– tatem in sensu su1ffa descripto fuisse a Deo motam, dicendum est no– vam motionem non t~sse per se necessariam ad confectionem externam l.ibri. Influxus in facultates hagiographi, ait BENEDICTus XV (c. n. 502), «peculiariter continenterque adesse [debet], donec [iste] librum per– ficiat». Cum igitur elaboratio completa libri plerumque sit valde complicata ac diuturna, non requiritur ut influxus divinus continuo actu perseve– ret, etiam si hagiographus in aliis rebus fuerit distractus, sufficit enim quod influxus non deficiat in ipso momento conscriptionis libri. 544. Nota bene.-Ea omnia quae de influxu inspirativo in hagio– graphos dicta sunt, applicari debent omnibus omnino auctoribus, qui

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz