BCCCAP00000000000000000000546
538 QUAESTIONES DISPUTATAE, n, 5'11 Duplex genus judiciorum. Judicia, ad scriptum destinata, alia sunt theoretica, alia vero practica. Judicium theoreticum est idem ac scriptio interna, seu mentalis, non aliter ac si mens esset tabula inscriptionis; facultas igitur intellectiva judicia critica et approbativa emittit circa ea quae in hac interna ta– bula veluti scripta apparent; id est, determinat quid dicendum sit et quemnam gradum certitudinis res habeat. Haec igitur omnia ad hagiographum applicemus. Ea omnia quae in mente ipsius scripta inveniuntur, acquiri possunt sive per revelationem (ita accidit e. g. in prophetis), sive per studium humanum (puta fontium historicorum), vel per speculationem, sive de– nique per experientiam directam, seu personalem. Cum Deus sit Auctor principalis, non tantum judicium theoreticum sub influxu divino fieri oportet, sed insuper intellectus hagiographi «di– vinae inspirationis afflatu» adjuvari debet .(111) etiam in labore prae– vio acquisitíonis materiae in intellectu scriptae, seu in acquisitione repraesentationum, humana industria plerumque acquisitarum. Judicium practicum pro objecto habet scriptionem libri realis, seu externam; ea scilicet quae intellectus hagiographi theoretice ut vera et cum tali gradu certidudinis agnovit, nunc judicat ut scripto consig– nanda. Ad hoc autem ut Deus dici possit Auctor principalis, facile intelligi– tur influxum divinum esse debere internum; nec sufficeret incitamen– tum mere externum, e. g. petitiones quas fecerunt fideles Romani Mar– co ut bte Evangelium scriberet. Aliqui respondent: In judicium theoreticum sufficit influxus indi– rectus; id est, sufficit ut Auctor principalis directe imperet judicium practicmn, quin in judicium theoreticum specialiter interveniat, nam judicium practicum est simul, in «actu exercito», judicium theore– ticum. Aliis verbio, illustratio supernaturalis circa judicia practica im– plicat ab.solutam veritatem earum rerum quae in libro sunt consig– nanda (Ita e. g. PESCE, DORSCH, E. LEVESQUE, l'v1ERKELBACll). Alii, e contra. tenent: a) Hagiographus debet moveri et illustrari ab Auctore primario in iis quae auctori sint essentialia. Jam age, judi– cium theoreticum quam maxime pertinet ad essentialia auctoris. Ergo. b) Suppom1.n:ms quod Deus directe tantum illustret judicia practi~ ca, ita lÜ normisi indirecto judicia theoretica conf'lrmet; quaeritur: utrum hac approbatione (immunitas ab errore jam salvaretur) vel con– firmatione, nomine auctoris principalis jure appellari posset Deus. Illustratio igitur supernaturalis judiciorum theoreticorum, et quidem directa, exigi videtur ab ipsa notione auctoris. c) Teoria praecedens non videtur componi posse cum doctrina LEO– NIS XIII et BENEDICTI XV; quo enim pacto in ea dici posset quod ha– giographus, sub influxu divino, recta mente conciperet? (Ita, inter alios, M. J. LAGRANGE, A. MERii:, E. MANGENOT, S. TROMP). (111) Prus XII, Er:cycl. FJmnani Generis, AAS 42 ( l\l50), 577.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz