BCCCAP00000000000000000000546
QUAESTIONES DISPUTATAE, n. 539-541 537 sus historiam continent, dum narrant in locutione simplici et figu– rata, adaptata intelligentiis generis humani minus evolutis, verita– tes fundamentales praesuppositas pro oeconomia salutis, simul et descriptionem popularem originum generis humani et populi elec– ti (108). ART. V Quaestiones disputatae. 540. Uti ex praecedenti articulo liquet, ad illas conclusiones ab om– nibus theologis tenendas nonnisi pedetentim et laboriose perventum est; adhuc tamen remanent alia non minus obscura, theologorum in– quisitioni commissa. Audiatur Prus XII: Nemo tamrn miretur non omnes adhuc esse difficultates expeditas atque evictas; sed graves etiam hodie quaestiones catholicorum exegetarum mentes non parum agitare .(109). Nihil igitur mirum, si unius alteriusve quaestionis nullum umquam hr> bebitur respousum, plane perfectum, cum interdum agatur de reb,Ls obscuris et a nostris temporibus nostraque experientia nimis longe rernotis (110). De his igitur quaestionibus adhuc insolutis, aliqua breviter exponere liceat. Juxta LEONEIII XIII (n. 501), influxui supernaturali debetur quod ha– giographi, in libro consignando, recta mente concipiant, fideliter scri– bere velint. atque infallibili veritate exprimant. Juxta vero BENEDICTUIII XV, Deus rnenti scriptoris lumen profert, vo– luntatem movet, atque ad scribendum impellit, continenterque adest, donec liber perficiatur (n. 502). Datur igitur influxus in laborem intellectualem hagiographi, in ejus– dem voluntatem ac denique in ejusdem exsecutionem. Jam supra exposuimus doctrinam tenendam circa hunc influxum (ns. 524-528). Nunc autem, alia, quae sub lite manent, exponemus. 541. l.º) Utrum influxus divinus influere debeat, quoad intellcc– tum, in jmlicia theoretica vel speculativa, an sufficiat ut judicia prac– tica tantum illustret. Hagiographus, etsi verus auctor, est tamen auctor secundarius et instrumentalis; debet igitur, sub motione auctoris principalis, in quan– tum scilicet a principali est illustratus et motus, perficere operationcs auctori essentiales. Jam age, líber conscriptus nihil aliud est nisi com– municatio cognitionum, quae in forma judiciorum exprimuntur. (108) AAS 40 (1948), 47. (109) AAS 35 (1943), 318. (110) l'Jid., p. 319.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz