BCCCAP00000000000000000000546
536 DE NATURA INSPIRATIONIS, n. 538-538 volunt, sed ejus effectus, atque imprimís erroris immunitatem abso– lutamque veritatem, ad elementum primarium seu religiosum con– trahunt (104). e) Pariter damnantur qui: ... ad narrationes specietenus historicas confugiunt .(105), vel qui: genera quaedam litterarum in libris sacris inveniri contendunt, qui– buscum integra ac perfecta verbi clivini veritas componi nequeat (106). d) Tandem damnantur ii qui: Nimis facile ad citationes, quas vocant imJJlicitas ... confugiunt .(107). Recursus damnatur in quantum <c:nimis facile>> talis solutio adduci– tur, non vero absolute et in se; dum enim citatio implicita solide pro– betur atque judicio Ecclesiae solutio subjiciatur, nihil timendum erit de hac methodo. Tamen, haec probatio practice erit difficillima. Eo jure censendum est hagiographurn, dummodo contrarium non probetur, responsabilí– tatem sui scripti omnino assurnpsisse; quod autem hagiographus scnp– tis mandat, suum facit, donec contrarium clare non rnanifestet. Citationem irnplicitam haberes, si auctor narrationem sumat ex aE– quo fon te, quin tamen hoc declaret; praeterea supponitur eam non fr– cisse suam; notitiam vero sumere potuit ex fontibus popularibus, immo legendariis; non «appropriatio» constare potest coaevis, adjuncta nos– centibus. Tamen, pro iis qui a factis historicis longe distant, illorum adjunctorum probatio omnino difficilis evadit, plerumque vero impossi– bilis. 539. e) Neque praeteriri oportet Epístola Secretarii Commisionis Biblicae ad Ern. Cardinalem SUHARD. Loquitur de formis litterariis unde– cim priorum capitum Geneseos. Has formas litterarias-ait--non respondere ullis e nostris categoriis classicis, nec posse judicari ad lucem generum litterariorum graeco– latinorum aut modernorum. Non potest ergo negari aut affirmari earum historicitas simul et conjunctim, quin indebite applicentur normae cujusdam generis litterarii ad quod non pertinent... Tamen eadem Epistola haec addit: Declarare a priori quod hae narrationes non continent historiam in mo– derno sensu, facile ansam praeberet intelligendi quod nullam pror- (104) Spiritus Paraclitus. D 2186. (105) D 2188. (106) lJ 2188. (107) Ibid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz