BCCCAP00000000000000000000546
DE NATURA INSPIRATIONIS, n. 537-538 535 Jam age, unicuique generi litterario veritas ipsi propria tribuí de– bet: e. g. qui parabolis utitur, dum constet revera eis uti voluisse, veri– tatem determinatam illustrare intendit, minime facturo historicum do– cere. Per se auctor seligere potest formam tum speculativam tum practi– cam, nunc scientificam, nunc vero vulgarem, quod, magna ex parte, ex conditione lectorum ac finalitate auctoris dependet. Si revera probetur hagiographum adhibuisse formam litterariam his– toricam, etsi non absolute talem, veritas specifica hujus generis non pure historici quaerenda erit. 538. Quia in re historica, subtilia et difficilia (102) inveniantur, en Magisterii authentici normas: a) BENEDICTus XV: Ab Ecclesiae doctrina ... ii dissentiunt, qui partes Scripturarum histori– cas, non factorum absoluta inniti veritate arbitrantur, sed tantum– modo relativa, quam vocant, et concordi vulgi opinione... ; i.dque non verentur ex ipsis Leonis XIII Pontificis verbis inferre, propterea quod principia de rebus naturalibus statuta ad disciplinas historicas transferri posse dixerit... Quac enim rerum naturalium cum historia similitudo, quando physica in iis versantur, quae <<sensibiliter apparent», ideoque cum phae– nomenis concordare debent, cum contra lcx historiae praecipua haec sit, scripta cum rcbus gestis, uti gestae reapse simt, congruere opor– tere? (103). Romanus Pontifex, in his locis, damnat eos qui in libris sacris admit– tunt veritatem et inerrantiarn tantum relativam; relativam veritatem exponeret hagiographus qui, e. g. in factis historicis referendis, con– signaret apparentiam tantum, non vero realitatem, pari ratione ac acci– dere solet in narrandis phaenomenis physicis, puta phaenomenon mo– tus solis ab oriente in occidentem. Agitur de narratione formali, de illa scilicet quam hagiographus ut veram narrat, quamque populus erronee veram habebat. «Lex historiae» praecipit ut «scripta cum rebus gestis uti gestae reap– se sunt» congruant. Aliis verbis, historia non est de phaenomenis phy– sicis, quandoque apparentibus, sed potius de rebus quae realitatem ha– buerunt, prout revera habuerunt. b) Damnantur catholici: Qui, inducto inter elementum Scripturae primarium seu religiosum et secundarium seu profanum discrimine, inspirationem quidem ipsam ad omnes sententias, imo etiam ad singula Bibliorum verba pertinere (102) Proincle rn;c mireris si magni nominis auctores catllolici, ut ZANNECHIA, J. M. LAGI:ANGE, HUMMELAUER, N. PETERES et alii, primis lustris praesentis saeculi, minus recte et aliquando erronee locuti sint; cfr. PESCH, Sup-– plement1i0n, p. 29-32. (103) D 2187, Spirítus Paraclitus, BENEDICTI XV.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz