BCCCAP00000000000000000000546
DE NATURA INSPIRATIONIS, n, 531-533 in ipso sensu dicendum erit auctorem principalem illud affirmasse. Dif– ficultas tamen in eo est saepissime, quod sensus, ab hagiographus in– tentus, obscuritate involvatur. Nec dicas hoc loquendi modo nos subvertere velle ea quae supra dixi– mus de auctore principali et secundario, non aliter ac si auctor princi– palis penderet a secundario, nam ille semper est principalis et secun-• dario utitur, sese accommodans naturae hujus instrumenti rationalis. Aliqua majoris «practicitatis» declaranda existimamus ob speciales difficultates. 532. a) Quid dicendum est de dubiis ab hagiographis enuntiatis.– Reapse, in Sacra Scriptura aliquando consignantur dubia hagiographi; sic e. g. dicit Stus. Paulus: «Baptizavi autem et St2phanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim» .C1 Cor 1, 16). Quaeres igitur quomodo dubitatio vel ignorantia hagiographi com– ponatur cum inspiratione?, nam auctor principalis onmia noscit nec dubitare valet. Respondeo: Certr r~•pngnat in Deo dnbitatio vrl ignorantia, sed Drus in his adjunctis nihil aliud ass,Ti.t nisi quod hagiographus clul1itet v'-1 aliquid non bene novPrit. 8aepe hagiograplrns p:mclit s1:am intentionem, seu propositum ali– cgü.j perficirndi (e. g. 1 Cor 4, 18; 16, G-71, vel intentio non scmel est coaditionata .Ce. g. Eom 13, 24). Respondeo: In hi'; casibus auctor prlncipalis non dubitat, 1wc, in– tzntiones exponit a fortuitis conditionibus pPrnlentes, sed simpliciter 3.sserit hagiographum dubitare, propomrc, ignorar,\ etc. 533. b) Quid tenendum de affectibus peculiaribus hagiographi, e. g. gaudii, indignationis, amoris, etc.-Distingui solet ínter affectus antea habitas et affectus praesentes; si de affectibus ab hagioprapho antea habitis fuerit quaestio, Deus testatur illos affectus revera locum habuis– se, quin per se de eorum honestate judicium ferat; per se possunt esse boni vel malí. Si vero agatur de affectibus praesentibus, dicendum est quod sint necessario moraliter boni, eo quod fieri non possint nisi actuali motione Spiritus Sancti. Tamen si hagiogrnphus affirmet hic et nunc agi de affectibus pro– priis, Auctor principalis hoc ipsum scripto consignare valet. Sed inter affectus recensentur imprecationes, praesertim in vetere Testamento (98), in quibus tum inimicis Dei tum populo israelitico et peccatoribus infausta adprecantur. Haec difficultas, jam ab antiquissimis temporibus, diversas solutiones invenit (99), quas paucis verbis compendiare possumus: hagiographus enim vel loquitur nomine Dei, et tune erit ipse Deus qui poenas vel interitum peccatoribus pleno jure annuntiat, aut intendit; vel loquitur nomine proprio, in quantum scilicet ipse hagiographus populum suum repraesentat, mala adprecans adversus regnum peccati. (98) Ps. 7; 34; 51; 57, 7-12; 58, 6-16; 68, 23-29; 78, 6, 12; 108, 6-19; 136, 7-9; Deut., 32, 43; Jer., 11, 20; 12, 3; 17, 18; 18, 21-23; 20, 14-18; Act. 8. 20; 18, 6; Gal., 1, 8-9; AJJOC., 6, 10; 18. 6-7. (99) Cfr. s. THOMAS, II-II, q, 83, ª· 8, ad 1; PESCH, De inspir., 11. 447.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz