BCCCAP00000000000000000000546
DE NATURA INSPIRATIONIS, n. 530-531 531 intellecta eo sensu ut inspiratio ad doctrinam fidei et morum restringi nequeat, est propositio-ut videtur-de fide divina catholica definita; propositio vero: «Omnes sacrae Scripturae sententiae sunt infallibiles seu immunes ab errore, dici debet de fide divina et catholica. Quod etiam obiter dicta (seu minoris momenti, e. g. illud Pauli 2 Tim 4, 13: «Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum» ... et similia) Deum habeant auctorem, sustinere debemus, ut victetur, esse saltem cloctrinam certam et catholicarn. Nota hene. Commissio Bíblica (cfr. n. 503) locuta est de «dogmate catholico de inspiratione et inerrantia sacrnrum Scripturarum» (D 2180). s:n. 4.º) Quonam sensu ass~rta hagiographi dici debeant asserta, seu verbum Dei. Ratio hujus quaesiti est haee: in libri.s saeris non pauca inveniuntur quae nullo modo Deo tribui possunt; sie e. g. in libro Job plures, oppo– sita proponentes, inter se Ioquuntur, vel in memoriam revocantur as– serta impiorum, nec semel auctor sacer narrat dicta hominum, vel fon– tes humanos citat; quomodo igitur haec omnia aliaque hujusmodi cum praecedenti propositione componantur. In hac re distinctione opus est, nam propositio antecedens est vera ratione consignationis, seu scriptionis, seu ab extrinseco, non vero ra– tione rnateriae consignatae, seu ab intrínseco. Ratione consignationis, seu scriptionis vera est, quia inspiratio se extendit ad omnes sententias Sacrae Scripturae, Deus enim est auctor omnium sententiarum, quas per hagiograplmm scribere voluit. Non vero vera est ratione rnatcriae, seu ab intrínseco, quia non om– nia quae in Sacris Scripturis continentur, deprompta sunt e fonte divi– no, nec sunt verbum Dei. Omnia igitur asserta in Sacris Scripturis contenta dici possunt et debent asserta divina ratione consignationis, seu ab extrínseco, non vero ratione materiae consignatae, seu ab intrínseco. Quomodo hic et nunc certi esse possumus hunc vel alium locum Sa– crae Scripturae esse etiam verbum Dei ratione rnateriae?-Saepissime responsio difficilis evadit; sed non desunt regulae, quarum ope cognos– cere valeamus quandonam et quonam sensu Deus hominibus vere lo– quatur. Si nobis constet hoc vel illud judicium, clare determinatum, in sua authentica acceptione esse judicium Dei, eo ipso nobis constabit hujusmodi judicium infallibilem continere veritatem. Commisio Biblica hanc auream regulam nobis praebet: Quod hagio– graphus asserit, enuntiat, insinuat, retineri debet ut assertum, enuntia– tum et insinuatum a Spiritu Sancto (D 2180). Nunc autem, tum principia doctrinalia, tum facta histori.ca, tum status psychologici, utputa affectiones, sentimenta, precationes, impre– cationes... , possunt esse objecturn assertionis, enuntiationis, vel insinua– tionis hagiographi; hoc autem objectum determinandum erit ex analysi librorum, sive historicorum, sive didacticorum, sive denique epistola– rum; in eo sensu in quo demonstretur hagiographum aliquid affirmasse,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz