BCCCAP00000000000000000000546

DE NATURA INSPIRATIONIS. n. 527-529 529 Ulteriores igitur determinationes adhuc controversas praetereuntes, attentius examinemus in hoc loco singula elementa a LEONE XIII pro– posita. 528. lnjluxus supernaturalis, seu influxus transcendens modum na– turalem agendi, recenseri solet inter dona charismatica, seu inter dona in aliorum utilitatem concessa, non vero inter dona ad propriam sanc– tificationem collata. Haec terminologia recens dici potest, quandoquidem nonnisi in theo– logis c;aecuii proxime elapsi originem habeat. Iste influxus supernaturalis est physicus, non vero tantum moralis, et in ipsum librum sacrum terminatur. Auctor prin-cipalis, auctor secundarius, seu instrumentalis. Quando asseritur Deum esse Auctorem, seu causam principalem libri, eo ipso affirmatur Deo attribuendum fore ea omnia quae ad essen– tiam auctoris pertinent. Jamvero auctor dicitur ille qui librum cons– cribendum concipit, qui ad scribendum se determinat ( «efficaciter scri– bere vult» ), et qui ea quae concepit recte exsequitur, seu in librum transcribit. Ea igitur quae ad essentiam auctoris pertinent, verificari debent tum in Deo tum in homine. Quapropter etiam auctor secundarius, seu instrumentalis, debet con– cipere ea quae in libro conscribenda sunt, debet etiam ad ea conscri– benda se determinare, debet denique conscriptionem externam perficere: sed haec omnia fieri debent sub influxu supernaturali Dei, ita ut auctor secundarius, proprio marte, nec ad unum judicium communicandum se ipsum determinet, nec aliquid proprio impulsu addat, «secus non ipse [Deus] esset auctor sacrae Scripturae universae». Et ita e/fectus-liber scilicet conscriptus-erit totus a causa princi– pali. et totus etiam a causa instrumentali, sed sub influxu causae prin– cipalis, id est, dependenter a causa principali. Non tamen agitur de actione simultanea duarum causarum juxtapositarum, ita ut unaquae– que intra propriam provinciam ageret ad diversos effectus producen– dos, sed de intima compenetratione duarum causarum, quae armonice concurrunt ad unum effectum producendum. Etsi liber sit totus a Deo et totus ab homine, tamen dici non potest librum esse totaliter a Deo nec totaliter ab homine. 529. Nota bene.-Si motionem inspirativam aliquo exemplo illus– tare velis, frustra omnino recurres ad instrumentalitatem aquae baptis– matis animam regenerantis, neque ad instrumentalitatem thaumaturgi mirabiliter sanantis; nec ratio est a longe repetenda, nam tum pro– ductio gratiae tum sanatio absolute superant virtutem causae secundae; dum, e contra, motio inspirativa in hagiographo minime tollit, sed potius perficit characterem veri auctoris; instrumentum enim adhibe– tur uti est in se; proinde, ut horno dici possit vere auctor, necesse est ipsum, sub influxu Auctoris principalis, libere ac in forma vere persona– li cogitare, loqui et conscribere; neque desunt in Deo vis ac scientia ut haec omnia armonice componantur, non aliter ac concursus divinus, sive naturalis sive supernaturalis, componitur cum libertate humana. THEOL, FUNDAMENT.-36.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz