BCCCAP00000000000000000000546
528 DE NATURA INSPIRATIONIS, n. 524-527 Aliis verbis, ad hoc ut Deus dici possit Sacrae Scripturae auctor, non sufficit approbatio divina alicujus scripti humani nec immunitas ab errare. 525. LEO XIII intimius declarat naturam actionis inspirativae et relationem actionis divinae et humanae. «Nihil admodum refert, Spiri– tum Sanctum assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scri– bendum.» En utriusque actionis relationem: «Supernaturali ipse [Deus] virtute ita eos ad scribendum excitat et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia, eaque sola, quae ipse juberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellenf;, et apte infallibili veritate exprimerent: secus non ipse esset auctor sacrae scripturae universae» (D 1952). 526. BENEDICTus vero xv, in Ene. «Spiritus Paraclitus» (cfr. n. 502) catholicam doctrinam exponit, cum asserit: «Singuli eorum [Librorum] auctores pro sua quisque natura atque in– genio, operam afflante Deo libere navarint... Quam quidem Dei cum homine communitatem laboris ad unum idemque opus conficiendum, Hieronymus comparatione illustrat artificis, qui in aliqua re facti– tanda organo seu instrumento utitur... » Et pergit: «Deum, gratia collata, scriptoris mentí lumen praeferre ad verum quod attinet ex persona Dei hominibus proponendum; voluntatem prae– terea movere atque ad scribendum impellere; ipsi denique peculia– riter continenterque adesse, donec librum perficiat.» Aliis verbis, inspiratio biblica est influxus supernaturalis, et quidem physicus, quo causa principalis intelle~tum causae instrumentalis illus– trat ut iste recte concipere possit omnia et sola quae causa principalis scribere intendit; praeterea, inftuxus supernaturalis attingit voluntatem ita ut voluntas efficaciter scribere velit omnia et sola quae Deus scri– benda vult; tandem talis influxus divinam assistentiam implicat, qua causa secunda reapse sine errare scribat omnia et sola quae Deus vult et jubet. Haec est doctrina catholica, a magisterio Ecclesiae hodie clare pro– posita, ac proinde assensu interno tenenda. 527. Nota bene.-In expositione hujus doctrinae evolutionem videas. Etsi in fontibus praecedentibus, in quibus certo asseritur Deum et ho– minem esse auctores Sacrae Scripturae, jam implicite contineatur doc– trina a LEONE XIII exposita .(nam in illis fontibus indubie apparet in– fluxus Dei positivus), tamen munus, seu pars auctoris humani, nonnisi vago modo proponebatur. Nunc autem in expositione Romani Pontifi– cis LEONIS XIII illud munus auctoris secundarii, et quidem qua aucto– ris, fulgenti luce ostenditur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz