BCCCAP00000000000000000000546

DE NATURA INSPIRATIONIS, n. 523-524 527 qui universam sacram Scripturam nitide affirmant esse inspiratam; nec aliter sentiunt fontes profani, ut FLAvrus JosEPHus et libri Tal– mudici. Testimonium Patrum plane concordat (cfr. synthesim, n. 518) et idem omnino dicendum est de testimonio Theologorum; Spiritus Sanc– tus est Sacrae Scripturae auctor perfectissimus (STus. BONAVENTURA), causa prima (STus. ALBERTus MAGNUS), homines etiam sunt «auctores veri, licet s0cundarii» (H. GANDAVENsrs); Deus est «auctor principalis et vere auctor, ... horno ... auctor instrumentalis, ministerialis» (STus. Tno– MAS, H. GANDAVENSTS). Haec igitur propositio: «Deus est utriusque Testamenti auctor» dici potest de fide divina catholica definita, dummodo in hoc loco haec vox «auctor» sumatur in sensu obvio et vulgari, prouti accepta fuit in his– toria saeculari ecclesiastica; adest et alia acceptio hujus vocis, magis technica et philosophica, de qua accuratior recurret sermo. 524. 2.º) Circa naturam inspirationis. Quidnam ex fontibus supra allatis statui valeat circa naturam ins– pirationis? Haec vox -:dnspiratio» non invenitur technice adhibita neque in do– cumentis scripturisticis et Patristicis, neque in ipsis scr!pt!s Theologo– rum Scholast!corum, sicuti facile omn!no verificari potest in ipsis; fre– quenter enim in his test!moniis confunditur inspirat!o cum dono pro– phetiae, nec semel sumitur ac sinonymon revelationis; sic e. g. apud H. GANDAV;.~NSEM, Stum. BONAVENTURAM, Stun1. THOMAM, SCOTUM, etc., et ratio in eo est quod usque ad saeculum XVIII inspiratio fere exclusive considerata fuit ac si esset mera dictatio divina, et hagiographi habiti sunt tamquam simplices transmissores verbi Dei, non vero tamquam auctores In sensu stricto; de his aliqua dicemus pastea. Tamen illud vocabulum St!. Pauli IJsó-;:vsu::;,o½ (n. 506) optime exprimebat terminum inspirationis atque, tandem aliquando, etiam sensum illius termini. Ex Sacra Scriptura et ex testimonio Patrum liquido patet Deum esse auctorem totius Sacrae Scripturae; sufficienter etiam colligitur homi– nem esse pariter auctorem; sed parum ibi declaratur relatio inter ac– tionem Dei et actionem hominis qua auctoris. In scriptis Patrum iste character instrumentalitatis potius exagge– rari videtur (cfr. n. 518, b). Theologi Medii Aevi, quando conceptum auctoris perscrutari inten– dunt, etsi terminologiam fixam adhuc non adhibeant, tamen jam lo·– quuntur de Deo, tamquam auctore secundario et instrumentali: hoc modo procedendi jam quoddam modo signant relationem inter utram– que actionem, divinam scilicet et humanam; cfr. praesertim H. GAN– DAVENSEM et STUM. THOMA:1\1 (ns. 519-520). In Concilio Vaticano, libri declarantur sacri «non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate approbati, nec ideo dumtaxat quod revelationem sine errore contineant; sed propterea quod, Spiritu Sancto inspirante, Deum habent auctorem (cfr. n. 500).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz