BCCCAP00000000000000000000546

526 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, n. 521-523 8. S. ROBERTUS BELLARMINUS (1542-1621): Hujus Scripturae auctor Deus est; materia ídem Deus, finis ipse quoque Deus. Itaque tota divina, tota sacra, tota sancta est. Auctor, inquam, Scripturae Deus est. Quamvis enim prophetae et apostoli eam scrip– serint, ii tamen non proprie auctores, sed veluti calami fuerunt, qui– bus Deus scribendo utebatur... In hac enim sola Scriptura nihil falsi, nihil dubii, nihil incerti; sed omnia vera, omnia certa, indubitata omnia. Neque aliquid est supsrvacaneum (95). Deus immediate inspirabat et movebat scriptores ad scribenda ea, quae viderant vel audierant, et eos dirigebat, ne aliquo modo errarent (96). 522. Conclusio: Theologi enumerati, aliique bene multi, uniformi– ter docent Deum esse auctorem verum et principalem totius Sacrae Scripturae, hominem vero, secundarium et mstrumentalem; actionem divinam tum in intellectu, tum in voluntate, adaequate non describunt, nec revelationem ab inspiratione perfecte distinguunt; de inerrantia tamen absoluta saepe consulto loquuntur vel saltem eam supponunt Theologi moderni naturam inspirationis magis ac magis declararunt e conceptu presertim auctoris principalis et instrumentalis. Romani Pon– tifices, praesertim a Pío IX, omni jure dici possunt antessignani in hoc satis arduo labore. Prns XII, in Encycl. «Divino Afflante Spiritu» (97), doctrinam praecedentium commendat atque in re tam difficillima no– vas investigationes theologis intrepide proponit. ART. IV Conclusiones quae retineri debent. Ex his quae usque modo dicta sunt, plura sequuntur quae tamquam conclusiones jure omnino retineri debent. 523. l.º) Circa existentiam inspirationis. Deum esse tam Veteris quam Novi Testamenti auctorem, uno ore proclamant tum Professiones fidei, tum Concilia tum denique Romani Pontifices; in memoriam revocetur formula illa: «Credo Novi et Veteris Testamenti unum esse auctorem)>, nempe Deum; eadem pariter rationP horum librorum auctores dicuntur bomines. Id ipsum nos docent fontes, nempe libri Sacri, scripta SS. Patrum et Theologorum; sic indubie apparet ex analysi aliquorum librorum Ve– teris Testamenti, vel saltem aliquorum versiculorum. Hoc ipsum com– probatur tum ex verbis Christi Legati, qui aliquando verbis explicitis, aliquando vero verbis aequivalentibus, Sacram Scripturam Deo attri– buit, tum ex testimonio Aposto!orum. maxime Sti. Petri et Sti. Pauli, (95) EJ:planationes Ep. s. Pauli. (96) De Concil., II, c. 12. (97) AAS 35 (1943), 297-325.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz