BCCCAP00000000000000000000546
DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 520-521 525 mana natura in Christo fuit instrumentum Divinitatis, ut moveretur per propriam voluntatem» (90). Unde, secundum terminologiam Sti. Doctoris, ea quae de causa ins– trumentali supra diximus, ad instrumentum inanimatum, propriisima acceptione. pertinent; sed sensu largiori, seu analogice, possunt ex– tendi ad res animatas, ad entia scilicet rationalia, seu ad homines li– bertate praeditos Concludendum igitur est, quod, si Deus ad confectionem libri ins– trumenta rationalia adhibeat, ea adhibuisse putandum est secundum eorum propriam formam, hoc est, in quantum capacitatem habent cognoscendi, cogitandi et ;libere conscribendi, nam, secus, «frustra adhiberentur ad agendum>>. e) Tamen STus. TH0MAs data opera de Prophetia loquitur (II-II, q. 171-174), etsi in his locis inspiratio et donum prophetiae conver– tantur. Prophetia vero revelationem proprie dictam implicat. «Pro– phetia ... ex divina revelatione esse debet» (91). Tamen, quasi per transennam, Stus. Doctor elementa proponit, quae cum nostra notione inspirationis optime componuntur: Prophetica rev,elatio quandoque quidem fit per solam luminis influen– tiarn, quandoque autem etiam per species de novo impressas vel ali– ter ordinatas (92). Si vero lumen intellectuale alicui divinitus infundatur, non ad cognos– cendum aliqua supernaturalia, sed ad judicandurn secundum certitu– dinern veritatis divinae, ea quae humana ratione cognosci possunt, sic talis prophetia intellectualis est infra illam, quae est cum imagi– naria visione ducente in supernaturalem veritatem: cujusmodi pro– phetiam habuerunt omnes illi qui numerantur in ordine propheta– rum qui etiam ex hoc specialiter dicuntur prophetae, quia propheti– co officio fungebantur. Unde ex persona Domini loquebantur, dicen– tes ad populum: Haec dicit Dorninus, quod non ¡aciebant illi qui hagiographa conscripserunt, quorurn plures loquebantur frequentius de his quae humana ratione cognosci possunt, non quasi ex persona Dei, sed ex persona propria, cum adjutorio tarnen divini luminis (93). In his ultimis verbis, facile erui potest notio inspirationis, quae se– dulo distinguenda est a notione revelationis. Conceptus magis perpolitos atque profundiores circa inspirationem apud S. Thomam inutiliter quaereres. 521. 7. DO.MINICUS BAÑEZ (1528-1604): Speciali quadam assistentia Spiritus Sancti detinetur scriptor, ne mali– tia vel oblivione in aliquo decipiatur _(94). (90) III, q, 18, a. 1, ad 2. (91) II-II, q. 172, a. l. (02) II-II, q. l 73, a. 2. (93) II-II, q. 174, a. 2 ad 3; cfr. II-II, q. 173, a. 4. (94) Scholastica commentaria in I part. angel. Doct., q, 1, prologus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz