BCCCAP00000000000000000000546

524 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 520 Auctor principalis sacrae Scripturae est Spiritus Sanctus... horno fuit auctor instrumentalis (87). Sed quid intelligit per auctorem principalem et instrumentalem? Agens de sacramentis, in quantum gratiam producunt, ait: Duplex est causa agens, principalis et instrumentalis. Principalis qui– dem pperatur per virtutem suae formae cui assimilatur effectus, si– cut ignis calare calefacit... Causa vero instrumental is non agit per virtutem suae formae, sed solum per motum quo movetur a princi– pali agente. Unde ,effectus non assimilatur instrumento, sed princi– pali agenti; sicut lectum non assimilatur securi, sed arti, quae est in mente artificis _(88). Instrumentum habet duas actiones: unam instrumentalem, secundum quam operatur non virtute propria, sed virtute principalis agentis; aliam autem habet actionem propriam, quae competit ei secundum propriam formam, sicut securi competit scindere ratione suae acui– tatis, facere autem lectum, in quantum est instrumentum artis; non autem perficit lnstrumentalem actionem, nisi exercendo actionem propriam, scindendo enim facit lectum (ibid. ad. 2). Reponden,s ad quaestionem: Utrum solius Dei sit creare, scribit: Causa secunda instrumentalis non participat actionem causae superio– ris, nisi in quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Si enim nihil ibi ageret secundum illud quod est sibi propríum, frustra adhibcretur ad agendum (89). Id est, actio instrumenti considerari potest tum formaliter tum materialiter. Formaliter considerata, est actio procedens ex virtute agentis prin– cipalis, et virtutem instrumenti sibi derelicti evidenter transcendens; cogita exemplum a Sto. Doctore propositum: securis, nisi ab agente principali moveatu,, lectum perficere nequit; confectio enim lecti sim– pliciter transcendit virtut2m propriam securis. Materialiter vero considerata, est actio instrumenti, secundum pro– priam ipsius formam adhibiti, et in effectum, prouti est, influentis: «Si enim nihil ibi ageret secundum illud quod est sibi proprium, frus– tra adhiberetur ad agendum.» Totus igitur effectus procedit a causa principali (formaliter), nam: effectus transcendit virtutem causae instrumentalis, et totus a causa instrumentali (materiaEter), a causa principali mota. Nunc autem, instrumentum est duplex, inanimatum scilicet, e. g. securis, serra, et animatum, e. g. anima rationalis, ... , et «sic ergo hu- (87) Quodl. 7, q, 6, a. 14; cfr. Quodl. 7, q, 6, a. 16; Quaest. disput q, 4, a. 1, et passim e. g. Proem. in Ps et Expos. alt. in Cant., proem. (88) III. q. 62, a. l. (89) I, q. 45, a. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz