BCCCAP00000000000000000000546
28 CONSPECTUS HISTORICUS, n. 34 Veiut stella matutina in medio nebulae orientationes opportunissi– mas emandavit evigilans Pastor Supremus Prus XII in ejus Encyc. IIu– mani Generis (51), quae ad animas conciliandos et mentes illustrandas magnopere juvit. Ne tamen inde concludas hunc fuisse unicum scopum ab Apologe - tis intentum, nempe rectam viam ostendere tum Modernistis tum Exis– tentialistis, nam nostri Apologetae fusius tractarunt de diversis Apolo– geticae objectis, In primis prae oculis habuerunt, et diversissimis mo– dis explicarunt, argumenta traditionalis Apologeticae Christianae, nem– pe miracula et vaticinia. Ai.ia via progredientes, non pauci Apologetae, sive ut n:entes nutantes aliquorum catholicorum in veritate robora– rent, sive ut alias non catholicos, dubiis tamen vexatos, ad lucem per– ducerent, ad hoc suum opus suamque operam tendunt, ut Religio Chris– tiana appareat «amabilis» necnon et «appetibilis», eo quod ipsa sit religio omnium praestantissima, utpote vere satisfaciens omnibus exi– gentiis !lostrae vitae. Hinc Apologetica recursum fecit ad pleniorem cognitionem personae Christi Jesu, necnon ad pleniorem investigatio– nem inexhauribilis vitalitatis Ecclesiae Catholicae; in hac re rursus non parum tribuendum erit Pro XII, in ejus Encycl. Mystici Corporis Chris– ti (52), qui sua auctoritate et sapientissima doctrina vitam supernatu– ralem Ecclesiae, in Christo absconditam, feliciter illuminavit. Nec locus hic datur sufficiens, nec facile tibi erit catalogum confi– cere in qua hujus temporis auctores fere innumeri eorumque libri in unum veluti colligantur; si quis id intenderit, recurrere poterit ad scien– tificas ephemerides, quae de his rebus profuse agunt (53). AUqua tantum nomina citare temere audemus: In Germania. I<:. ADAM, R. GuARDINI, A. RrnnMANN, K. RAHNER. In Gallia, D. RoPs, J. GUITTON, D. CHENU, J. CONGAR, s. DANIELOU, H. DE LUBAC. In Hungria, TIHAMER TÓTH et o. PROHASZKA. In Hispania, ANGEL AMOR RUIBAL, XAVIER ZUBIRI, A. GONZÁLEZ ALVAREZ. Nihil in hoc loco dicimus de bene meritis Theologis qui tractationes Theologiae Fundamentalis confecerunt, eo quod in nostra bibliographiR, unicuique thesi apposita, eos saepissime citare in mente habemus. (51) (52) (53) Encycl. Humant GenC'r!s, in AAS, 42 (1950), 5Gl sqs, Encycl, Jliystici Corporis Christi, in AAS, 35 (1943), 193 sqs. Magis p!acent syntheses doctrinales et bib!iographicae apnd ephemerldes Recherches ele Science Religieuse (París), et Revue eles Sciences Philosophi• ques et ThéologiqucJs (Saulchoir), Praebtantissima est bibllographia ab A'JE• LINO ESTEBAN RnMERO in Revista Espuñola ele Teología singulis fere ann!s collecta, ele rebus ad r..ostra ipsa tempera magis pertinentibus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz