BCCCAP00000000000000000000546

522 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 518-519 irrueret (EusEBIUS); «Manifestus a fide lapsus est, si quis quidquam eorum quae scripta sunt reprobet aut aliquid ex iis quae scriptis man– data non sunt introducat ...» (S. BAsrLrus); qui in S. Scriptura verbum otiosum inveniri affirmaret, blasphemiam pronuntiaret (S. BASILIUS). Inerrantia igitur S. Scripturae, secundum SS. Patres, est absoluta, proindeque fide tenenda: hoc aliquando diserte affirmatur. 4. Influxus divinus ulterius non determinatur. Tamen haec notare oportet. Dicitur S. Paulum, a Spiritu Sancto motum, locutum fuisse (S. EPIPHANIUS). «Cum [_Evangelistae] scripserunt quae ille [_Christus] ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripsit, quan– doquidem membra ejus id operata sunt, quod dictante capite cognove– runt. Quiclqnid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit» (S. AuausTrnus: cfr. n. 22). «Patres spiritu prophetiae aptati. .. velut organa in se ipsis semper unitum Verbum tamquam plectrum haberent, cujus nutu atqu~ afflatu, quae Deus vellet, haec prophetae annuntiabant; non enim ex sua fac1tltate loquebantur, ne erres, nec quae ex animo essent haec praedicabant» (S. HIPOLLYTUS: cfr. 544, n. 3). Nostris diebus, munus hagiographi, seu auctoris humani, omni jure a Theologis consideratur tamquam elementum primordiale inspirationis, uti postea declarabitur, nam, etsi fontes revelati dicant Deum esse auc– torem principalem, tamen ipsi fontes sufficienter etiam docent homi– nes esse vere auctores. 5H>. D) Ex consensu Theologorum.-In praes¿;nti tantum memo– rabimus insigniores theologos uniuscujusque saeculi. l. HUGO a s. VrCTORE (c.1096-1141): Sola illa Scriptura jure divina appellatur, quae per Spiritum Sanctum aspirata est, et per eos qui Spiritu Dei locuti sunt administrata, ho– minem divinum facit, in (]Ua quicil1uid docetur, veritas, quidquid prae– cipitur, bonitas, quidquid promittitur, felicitas est .(81). 2. ALEXANDER HALENSIS (1170?-1245); Cum doctrina sacrae Scripturae divinitus inspirata sit ... antonomastice, id est per excellentiam, dicitur haec Scriptura seu doctrina a Spirl– tu Sancto .(82). 3. S. BONAVENTURA (1221-1274); Providit Deus huic Scripturae certitudinem auctorltatis, quae adeo magna est, quod omnem perspicacitatem humani ingenii superex– cellit... Ideo in ipsa nihil contemnendum tamquam inutile, nihil re– pudiandum tamquam iniquum, pro eo, quod Spiritus Sanctus, ejus (81) De Scripturis et scriptoribus sacris, c. l. Multa pro S'le-culo XII apud B. DECKER, Die Entwicklung der Pehre 1:on aer prophetischen Offenbarnng ron Wilhel·ne ro,i Auxerre /Jis Z1l '1'ho11rns v. Aquin (Breslau, 1940), p. 39-73. (82) Swnma 'l'hcol., q, 1, mem. 2

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz