BCCCAP00000000000000000000546

520 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 517-518 Cum illi [EvangelistaeJ scripserunt quae me [ChristusJ ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripsit, quandoquidem membra ejus id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim me de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scri– bendum illis tamquam suis manibus imperavit (75). Solis iis scripturarum libris, qui jam canonici appellantur, didici... ut nullum eorum auctor-em scribendo errasse aliquid firmissime credam, ac, si aliquid in iis offendero litteris, quod videatur contrarium veri– tati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam (76). 24. THEDORETUS ( ca. 386-ca. 458): Psalmos autem non omnes ipsius Davidis quidem esse dixerunt... Ego autem de his sane nillil affirmo; quid enim mea refert sive hujus omnes sive illorum aliqui sint, cum constet divini Spiritus afflatu universos esse conscriptos? (77). Prophetas fuisse organa, instrumenta... Spiritus Sancti saepe affir– mat (78). 25. 8. GREGORIUS MAGNUS ( 540-604) : Longam citationum seriem claudimus hac postrema, quae in paucis multa offert: Quis haec [librum Job] scripserit, valde supervacue quaeritur, cum ta– men auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit qui scribenda dictavit. Ipse scripsit et in illius opere inspi– rator exstitit, et pcr scribentis vocem imitanda ad nos ejus facta transmisit. Si magni cujusdam viri susceptis epistulis legcremus ver– ba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistularum auctorem scire sensumque cognoscere, sed quali calamo eorum impressa fuerint indagare. Cum ergo rem cognoscimus, ejusque rei Spiritum Sanctum auctorem, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras de calamo percontantur? (79). Asserta Patrum jam in compendium redigere liceat: 518. l. Existentia, seu factum inspirationis diversis et variatissi - mis formulis enuntiatur: a) Scripturas dicere debemus esse: <<datas per Spiritum Sanctum» (S. CLEMENS ROMANUS, s. HYPOLLITUS); a Spiritu Sancto «dictatas» (75) (76) (77) (78) ('19) De consensu enangclistarum (a. 400), 1, 35, 54; ML 34, 1070; R 1609. Epist. Hieronymo (ca. a. 405), 1, 3; ML 33, 277; R 1421; cfr. n. 000. Si– milia in Contra Faust11m llianich. (a. 400), 11, 5; ML 42, 249; R. 1597. In Ps. Praef.; MG 80. 861; R 2158. e. g_ In Dan. Praef., MG 81, 1258-9. Moralia. Praef., 1, 2; ML 75, 517; R. 2302. Alibi dicit: «Quid est autem Scriptura, nisi quaedam epístola omnipotentis Dei ad creaturam suam?». Epist. 1, 4, 3, 31_; ML 77, 706.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz