BCCCAP00000000000000000000546
518 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 515-516 14. S. ATHANASIUS (295-373): Scripturae canonicae-ait-sunt divinae, a Deo inspiratae (52). Li– brl prophetici, legislativi, historici, poetici Scripturas a Deo inspiratas constituunt ... Spiritus Sanctus in scriptoribus sacris loquitur, in eisque resonat (53). 15. s. EPHRAEJ\1 ( ca. 306-373): Spiritus Sanctus-ait-eventus historicos conscribit, sensu nostro loqut– tur, nostris moribus sese accommodat (54). 16. s. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS (ca. 313-386): Divinitus inspiratae sunt-scribit-Veteris et N. Testamenti Scrip– turae. Unus enim est utriusque Testamenti Deus (55). Spiritus Sanctus loquitur in V. et Novo Testamento, ideoque argu– mentum ex S. Scriptura est apodicticum (56). Criterium inspirationis his verbis signat: Studiose quoque et ab Ecclesia disce, quinam sint V. Testamenti libri, quinam Novi (57). 17. GREGORIUS NAZIANZENUS ( ca. 329-389): Nos, qui Spiritus diligentiam vel usque ad levem apicem et lineam ex– tendimus, numquam, nec enim fas est, ne mínimas quidem actiones a scriptoribus temere perscriptas et elaboratas memoriaque ad haec usque tempora conservatas esse concedemus (58). 516. 18. s. AMBROSIUS ( ca. 333-397): Cum Patre et Filio [Spiritus Sanctus] ... inspiratur Prophetis. Unde et ln scriptura divina 02ó::vsu:n:o, omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspi– ret quae locutus est Spiritus (59). Psalmista plectro Sancti Spiritus pangit ( 60). 19. S. EPIPHANIUS (315-403): In opere Adversus haereses Panarium (374-377) saepe affirmat Scripturam esse divinam. Unus Spiritus in lege, prophetis, evangeliis locutus est (61). Indignatus est Spiritus Sanctus in apostolo Juda, id est, in cathollca ejus epistola .(62). (52¡ Epist. jestali, MG 26, 1175 (53) Ep. acl Marcelin., 31; MG 27. 17-20, 41-44. (54) In I Begum, 22; ed. Lamy, I, p. 516. (55) 4, 33; MG 33, 493. (56) Cateches., 4, 16; MG 33, 476-47:7. (57) Cateches., 4, 33; MG 33, 496 (58) Orat. Apol., 2, 105; MG 35, 504; R 979. (ló9) De Spiritu S., 3, 16, 112; ML 16, 803; R 1286. (60) In Psalmc, 1, 11; ML 14, 926. (61) lbid., 42, 164 et passim. (62) lbid., 26, 11; MG 41, 348.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz