BCCCAP00000000000000000000546

DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 513-515 517 Liceat adhuc haec verba proferre: Omnia eorum [prophetarum dicta] a Spiritus plenitudine spirant, ni– hilque ,est sive in prophetia, sive in lege, sive in evangeliis, sive in apostolo, quod non a plenitudine descendat (41). 511. 10. TERTULLIANUS lea. 160-222/3): Apostolus eodem utique Spiritu actus [fuitJ, quo omnis scriptura di– gesta est (42). Tum Veteris tum N. Testamenti scripturas vocat «divinas» (43). Verba S. Scripturae simul sunt verba prophetae et Spiritus Sane– ti (44). «Spiritus Sanctus canit in Psalmis» (45). 11. EUSEBIUS (ca. 265-340): At ego audax temerariumque facinus arbitrar esse, pronuntiare confi– denter divinam Scripturam lapsam esse et tale vitium proferre, ut pro viro alienigena sacerdo3 Domini ponatur (46). 12. S. BAsrLrus (ca. 330-379): In Epist. 42 ad Chilonem sustinet omnem Scripturam esse divinitus inspiratam et utilem, nihilque in ea profani invemn; tamen praeferendum-ait-Novum Testamentum, nam Vetus infirmis noxium esse potest (47). De inerrantia, inter alia, haec habet: Manifestus a jide lapsus est, si quis aut quidpiam eorum quae scripta sunt reprobet, aut aliquid ex iis quae scriptis mandata non sunt in– troducat... cum apostolus... quidpiam in divinis Scripturis addere aut demere vehementius vetet (48). Blasphe.mia est dicere in S. Scriptura verbum aliquod otiosum esse (49). 515. 13. S. HILARIUS (315-366): Omnia in Scriptura Dei verba, Spiritu Sancto plena inveniun– tur (50). Verba Dei sunt, quae per officium licet humani orís audita sint-de scriptis Moysis et Prophetarum loquitur-(51). \ 41) In Jerem. lwmiliae, post a. 244; 21, 2; MG 13, 536; H. 488. (42) De oratione (ca. 200/6), 22; ML 1, 1185. (43) Adv, Jwl .• 1; ML 2, 598. (44) De Patientia, 3; ML 1, 1253. (4.5) Ad JucL., 10; ML 2, 625. Cfr. De carne Christi, 20; ML 2, 786. (46) In Psa.lm. 33, 1; MG 23, 289. (47) MG 32, 354 (48) De fide, 1; MG 31, 679. (49) De hom. stnwt., 1; MG 30. 29; cfr. In Isaiam, 2, 70; MG 30, 237; In hexaem. homil., 6, 11; MG 29, 143. (50) In Ps. 118, 1; ML 9, 248, 640, 752. (51) In Ps. 118, 2; ML 9, 615.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz