BCCCAP00000000000000000000546
516 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 513 Consentaneae inveniuntur prophetarum et evangelistarum sententiae, propterea quod omnes uno Dei afflati Spiritu locuti sunt (30). 8. s. CLEMENS ALEXANDRINUS (ca. 150-211-15): Organa divinae vocis: 1;p 1 a·1a Ocia; 9ovr,~ vocantur Scripturae (31). Similes declarationes continuo apud S. Clementem invenies. Passim affirmat Deum per scriptores sacros locutum esse (32). Idem Deus utrumque condidit Testamentum (33). De inerrantia, ac simul de procedentia divina loquens, ait: Possem etiam alias tibi scripturas afferre paene innumerabiles, quarum nec apex quidem unus praeteribit, qui non perficiatur. Os enim Do– mini, Spiritus Sanctus, ea est elocutus (34). Qui divinis ergo scripturis firmo judicio credit, demonstrationem accipit cui contradici nequit, vocem scilicet Dei, -qui scripturas nobis de– dit .(35). Spiritus Sanctus qui in Paulo loquitur (36). Jeremías, seu potius Spiritus Sanctus in Jeremia loquitur (37). 9. ORÍGENES ( 185-6, 254-5): Non modo facturo inspirationis, sed ipsius etiam naturam saepe ac nitide exponit: Exquisitissima cura et studio Spiritus Sanctus per ministros verbi ista subjecit, ne umquam vobis latere posset ratio secundum quam divina sapientia omnem scripturam divinitus datam vel ad unam usque lit– terulam attigit... Nos censemus de omnibus ex afflatu Spiritus Sancti scriptis, tamquam illa magna providentia, quae sapientia humana superiorem tradit, per divinas litteras hominum generi salutaria documenta inseruerit, et singulis, ut ita dicam litteris, quoad una– quaeque capere potest, vestigia sapientiae impresserit .(38). In his verbis, tamquam auctores recensentur: Deus (auctor totius Sacrae Scripturae), et homines, tamquam hagiographi; hinc omnis error excluditur, eo quod omnia fuerint a Deo ad litterulam scripta; modus est afflatus divinus. Quod hagiographi libere locuti sint explicite asserit (39). Modo peculiari ac uberrime de S. Scriptura loquitur in opere: IlEpt ápzwv ( 40). (30) (31) (32) (33) (34) (35) (36) (37) (38) (39) (40) !bid., 3, 12: MG 1137; R 185 Strom., 6, 18; MG 9, 401. e. g. Paed, 1, 7; MG 8, 313; 2, 10; MG 8, 504. Strom., 6, 5 (42, 1) Protrepticus (ca. 195), 9, 82, 1; MG 8, 192; R 404. Strom. (anno 195), 2, 2, 6; MG 8, 940; R 417. PraecL, 1, 6; MG 8, 308. Protrept,, 8; MG 8, 188. De inerrantia conferri possunt Strom., 7, 16; MG 9, 530; cfr. MG 9, 16; MG 8, 1216; 5, l. In Ps 1; MG 12, 1081; R 483. Hom. 6, 1; MG 13, 70. Cfr. e. g. Praef" 4; MG 11, 118-120; 4, 9; MG 11, 359. praesertim :
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz