BCCCAP00000000000000000000546

DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 512-513 515 trumento, ita justis hominibus utens, clivinarum nobis et caelestium rerum cognitionem recluderet .(22). Paucis verbis: Deus est Auctor; homines sunt, ut videtur, mere ins– trumenta; effectus denique est revelatio scripta. 5. ATHENAGORAS (ca. 177): Nos autem eorum quae perspicimus et credimus testes habemus prophe– tas, qui, divino Spiritu afflati, de Deo ac rebus divinis pronuntia– runt. Atque id quidem ipsi quoque confirmabitis, qui prudentia et pie– tate in verum numen ceteros superatis, alicnum esse a ratione, ut Dei Spiritu, qui prophetarum ora tamquam instrumenta pulsavit, credere supersedentes, humanis opinionibus adhaereamus (23). [Prophetae] mente et animo extra se rapti, impellente Spiritu Sancto, quae ipsis inspirabantur, ea sunt locuti, utente illis Spiritu Sancto velut si tibiam inflet tibicen (24). Prophetae igitur adhibentur a Spiritu Sancto tamquam instrumen– ta musica; quid vero per «prophetas» intelligatur? Hoc vocabulo, uti videtur, includuntur omnes scriptores librorum Veteris Testamenti (25). 6. S. IRENAEUS (ca. 140-202): Multa de S. Scriptura hinc inde con– signavit. Haec verba seligamus: Si autem omnium quae in scripturis requiruntur absolutiones non pos– sumus invenire... cedere autem haec talia debemus Deo, qui et nos fecit, rectissime scientes quia scripturae quidem perfectae sunt, qutp– pe a Verbo Dei et Spiritu ejus dictae (26). Auctor igitur, et quidem perfectus, est unus Deus: hoc tamen mi– nime impedit quominus adsint, pro nobis, difficultates insolubiles. Alibi affirmat utrumque testamentum ab uno Patre familias con– fectum esse (contra gnosticos) (27). 513. 7. s. THEOPHILUS ANTIOCHENUS (ca. 150-211/15): Hic igitur cum sit Spiritus Dei descendebat in prophetas, ac per eos de mundi creatione et ceteris rebus loquebatur... Moyses autem, qui multis annis ante Saloman fuit, vel potius Verbum Dei sic per eum veluti per instrumentum loquítur: In principio creavit....(28). Haec nos docent scripturae sanctae, et quotquot Spiritu Sancto afflati fuere, inter quos Joannes didicit: In principio creavit... (29). (22) Cohortatio acl graecos, 8; MG 6, 256; R 149. (23) Legatiu pro Christ., 7; MG 6, 904; R 162. (24) Ibid., 9; MG 6, 908; R 163. (25) Cfr ibid., 10; MG 6, 910. (26) Adv. haer., 2, 28, 2; MG 7, 801; R 202; cfr. Adv. haer., 3, 21. 1; 4, 9,1 ;j 4, 33. (27) Ad,,. haer, 4, el; MG 7 997.; cfr. 4, 12, 3; MG 7, 1005. (28) Ad Autolycum (ca. 150-211/15), 2, 10; MG 6, 1064; R 179. (29) Ad Autolycum, 2, 22; MG 6, 1088; R 182.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz