BCCCAP00000000000000000000546
514 DE EXISTENTIA lNSPIRATIONIS, th. 33, n. 511-512 De inerrantia scribit: [Scripturas inter se pugnare] numquam audebo nec cogitare nec dice– re, sed si qua proponatur scriptura quae ejusmodi esse videatur et praetextum, quasi esset alteri contraria, praebeat, cum persuasum habeam nullam scripturam alteri contrariam esse, fatebor potius me non intelligere quae dicuntur, et iis, qui scripturas inter se pugnare suspicantur, ut ídem potius ac ego sentiant, persuadere conabor (18), 3. 8. HIPPOLYTUS (S. II-III); Aut enim sacras scripturas a Sancto Spiritu dictatas esse non credun~ ac proinde infideles sunt (19). Scripturae a Spiritu Sancto dictantur: qui eas non acceptant, hae– retici vocantur. In opere de Antichristo (ca. 200), ait: Hi namque patres spiritu prophetiae aptati digneque ab ipso Verbo ho-• norati, quo nimirum velut organa in se ipsis semper unitum Verbum tamquam plectrum haberent, cujus nutu atque afflatu, quae Deus vellet, haec prophetae annuntiabant; non enim ex sua facultate lo– quebantur, ne erres, nec quae ex animo essent haec praedicabant (20). Deus igitur est auctor, horno vero instrumentum, qui non «ex sua. facultate loquitur»; uti videbimus, terminologia, maxime cum agatur de prophetiis, erit per saecula valde indeterminata; conceptus tan,en satis cleclaratur. Alibi de inerrantia haec asserit: Nihil omnino mentitur scriptura, nec Spiritus decipit servos suos pro-• phetas, per quos placuit voluntatem Dei hominibus annuntiare (21L 512. 4. PSEUDO-JUSTINUS ( ca. 250-300): De V. Testamenti scripto– ribus loquens. ait: ... ad majores nostros recurramus, qui et multo antiquiores vestris fue– re, nec quidquam proprio marte excogitatum nos docuerunt, nec in– ter se digladiati aut suas invicem opiniones evertere conati sunt, sed sine ullo contentionis et partium studio scientiam a Deo acce– perunt, eamque nos docuerunt. Neque enim natura aut humani ingenii acie res tam magnae ac divi– nae cognosci ab hominibus possunt, sed eo quod tum in sanctos ho– mines descendebat dono, quibus quidem nec verborum artificio opus. fuit ... sed puros se ipsos divini Spiritus operatio praebere, ut divinum illud delapsum e caelo plectrum, velut quodam citarae aut Zyrae in&- (18) Dial. cum Tryph,, 65; MG 6, 625 ; R 138. (19) Fragm. apud EUSE!mTM, H. E., 5, 28; R 400. (20) MG 10, 720; R 388. (21) IbtcL., 4, 6; MG 10, 817; R 390a.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz