BCCCAP00000000000000000000546
DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 510-511 513 Utrum scripta Sancti Pauli considerentur in hoc loco tamquam a Spiritu Sancto conscripta, vel utrum sensus hujus loci iste sit: in scriptis Sancti Pauli sunt quaedam-illa nempe intellectu difficilia– quae ab indoctis non capiuntur, nec mirum esse videtur, quia id cum sacris Scripturis saepe occurrit, prorsus nescimus; utraque solutio pos– sibilis est. Unde affirmare licet nullum in Novo Testamento testimonium apo– dicticum inveniri pro ejusdem inspiratione, ac proinde ad aliud crite– rium recurrendum esse pro ipsius determinatione; jamvero criterium hoc, uti supra diximus, tandem aliquando quaerendum est in doctrina Ecclesiae (cfr. n. 491). 4. s. JOANNES in Apocalypsi haec habet: Apoc 1, 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus: et servat ea, quae in ea scripta sunt. 22, 18 Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. 19 Et si quis apposuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae. Haec verba Apocalypsis maximam auctoritatem redolere dicendum est; utrum necessario contineant etiam inspirationem, constare non videtur. 511. C) Ex testimonio Patrum. l. s. CLEMENS ROMANUS ( ca. 96-98): Inspexistis diligenter scripturas, quae sunt et datae per Spiritum Sanc– tum. Non fugit vos nihil injustum neque p,erversum scriptum esse in illis (13). Spiritus Sanctus dicitur Auctor. Inerrantia sufficienter insinua– tur. Nec desunt aliae expressiones quibus idem conceptus exprimi– tur (14). 2. S. JusTrnus (ca. 100-163/7). Saepe affirmat: Prophetas divino Spiritu fuisse inflatos. Tamen prophetia, sumitur sensu latissimo. Ipse Moyses, cum Gene– sim scribebat, nomine prophetae designatur (15). Propheta ergo est Auctor libri, sub inspiratione divina scribens (16). Commentaria apostolorum aut scripta prophetarum-ait-eodem ho– nore fuisse habita (17). (13) Ep. ad Corint.• I, 45, 2-3; MG l, 1300; R 22. (14) lbid., 8, 1; 13, 1; 22, 1; 47, l. (15) Apol., I, 32, 33, 44, 54 (16) Apud S. JusTINUM eundem sensum habent sequentes expressiones: ScriP– tura dicit : Dial., 126: MG 6, 772; Verbum dicit: Dial., 62; MG 6, 617; Dominus dicit : Dial., 122; MG 6, 760. (17) I Apol., MG 6, 429; R 129. THEOL, FuNDAMENT.~35.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz