BCCCAP00000000000000000000546

512 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 509-510 !taque apud nos nequaquam innumerabilis est librorum multitudo, dis– sentientium atque inter se pugnantium: sed duo dumtaxat et vi– ginti libri, totius temporis historiam complentes, qui merito credun– tur divini . .. Quanta porro veneratione libros nostras prosequamur, re ipsa apparet. Quum enim tot jam saecula effluxerunt, nema adhuc nec adjicere quid])iam illis, nec demere, aut mutare aliquid ausus est. Sed omnibus judaeis statim ab ivso nascendi exordio hoc insitum atque innatum est, Dei ut haec esse praecevta credamus, iisdemque constanter adhaerescamus, et eorum causa, si opus fuerit, libenter mortem perferamus (11). Teste igitur FLAVIO JosEPH0, Judaei Palestinenses, ex antiquissima traditione, 22 libros Deo principaliter tribuebant, secundarie vero, ha– giographis, qui a Deo inspirationem receperint. Libri Talmuclici iisdern conceptibus abundant; quia agitur de libris inspiratis, eorurn lector prius manus lavare debet; textus sacer, juxta ipsos; maxima vi gaudebat ad quaestiones solvendas, eo quod nullam litteram nullamque vocem contineret quae non esset divinitus inspi– rata (12). Tum igitur ex Novo Testamento tum ex testimoniis profanis suffi– cienter probatur Deum esse auctorem Veteris Testamenti. 510. SchoHon: Quid dicendum de inspiratione Novi Testamenti. l. Frustra omnino, pro inspiratione Novi Testamenti, testimonium aliquod quaereres ore Christi prolatum, nam in momento suae ad caelos Ascensionis ne quidem jota unum fuerat scriptum. 2. s. PAULUS haec tantum scripsit verba: 1 Tim 5, 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habean– tur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18 Dicit enim Scrip– tura: Non alligabis os bovi trituranti, et: Dignus est operarius mer– cede sua. Prima pars versiculi 18 sumitur ex Deut 25, 4; secunda vero, ex Mt 10, 10, Le 10, 7; utrum tamen Stus. Paulus voluerit in eadem linea ponere verba Deuteronomii et verba Matthaei, quaestio est usque adhuc insolubilis; immo nescimus utrum secundum Stum. Paulum verba Mat– thaei dicantur necne a Deo scripta. 3. S. PETRUS haec habet: 2 Petr 3, 15 Sicut et carissimus frater noster Paulus seeundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, 16 sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae in– docti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. (11) Contra Apic,nem, l. 7 sqs,; Opera Flavii Iosephi (ed. Didiot), 2. 340 sqs. (12) Cfr. J. B. FREY, La Révélation d'aprés les conceptions juives au temps de Jesus-ChriiSt, in RevBibl (1916), 472-510,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz