BCCCAP00000000000000000000546
DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 506-509 511 Textus graecus etiam verti posset: Omnis Scriptura est divinitus inspirata et utilis ad ... In u traque lectione exhibetur Scriptura tamquam terminus ac - tionis Dei inspirantis; in secunda vero lectione, actio inspirativa di– recte consideratur. Nihilominus prima lectio conformior apparet cum textibus supra recensitis et cum interpretatione traditionali tum pa– trística tum ecclesiastica. 507. Hunc etiam sensum tradit Stus. Petrus: 2 Petr 1, 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefa– citis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 20 hoc primum in– telligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. 21 Non enim voluntate humana anata est aliquando prophe– tia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Firmiorem sermonern. Stus. Petrus sermonem Sacrae Scripturae fir– miorem declarat quam sermonem ab ipso auditum in Transfiguratione (de hoc enim ln praecedentibus loquitur Apostolus). Jamvero inter– pretatío Prophetiarum de Messia proprio marte fieri non potest, eo quod hagiographi, Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt. Ratio, a Sto. Pe– tra adducta, valet pro universa Scriptura. Quidquid igitur sit de mente Sti. Petri, dicendum est quod in hoc loco aperte declaretur Spiritum Sanctum esse auctorem primarium Sacrae Scripturae, saltem in quantum Sacra Scriptura prophetias con– tinet. 508. Confirmatu:r.-Fontes profani hujus ternporis momcntum non leve habent, eo quod in ipsis conclusio generalis nostra, ex fontibus Veteris et Novi Testamenti pastea eruenda, confirmetur; quapropter primo loco adducemus testimonia eloquentissima Philonis et Flavil Josephi, et deinde textus Talmudicos. PHILo (a. c. 30 A. C. natus). Propheta-ait- <<Quae inspirantur, loquitur, quasi alio insuflante. Prophetae enim sunt interpretes Dei, qui eorum organis utitur ad manifestanda ea quae vult .. . » «... per quormn os Pater omnium oracula edidit.. . )> «Qui, numine afflati, locuti sunt... » «Valde inspira ti... ex persona Dei lo– quentes» (10). Juxta Philonem, Propheta et scriptor sacer sunt practice unum et idem; quindecirn libros e canone alexandrino nominat tamquam sacros. 509. FLAvrus J0SEPHus (ca. 37-105). Etiam de prophetis eodem sensu loquitur. Prophetae-ait-«ex inspiratione divina» didicerunt. Prose– quitur: (10) De iuga, § 36; De monarchia, § 9. Cfr. PEscu, De inspir., n. 14-15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz