BCCCAP00000000000000000000546
510 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 504-50G Haec formula: «Scriptura dicit» 150 vicibus recurrit in Evangeliis, Actibus et Epistulis; ratio auctoritatis absolutae in eo est: «quia Deus per hagiographos locutus est>), 505. Apostoli idipsum directe affirmant. Mt 1, 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23 Ecce virgo, etc... _(eadem formula apud Mt 2, 15, etc.). Petrus, disserens de Juda, ait: Act 1, 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spi– ritus Sanctus per os David ... Petro et Joanne facta nuntiantibus, ita fideles orant: Act 4 24 Domine, tu es qui fecisti caelum et terram ... 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David ... pueri tui, dixisti: Quare fremue– runt gentes (adducitur Psalmus 2, 1-2). S. Paulus, praesertim apud Hebraeos, alte originem divino-humanam Sacrae Scripturae proclamat: Hebr 3, 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis (Psalmus 94, 8 sqs. citatur). Hebr 4, 4 Di;rit enim [DeusJ in quodam loco de die septima sic: Et re– quievit Deus die septima ab omnibus operibus suis .(Gen 2, 2). Hebr 9, 8 Hoc significante Spiritu Sancto (id est, quae narrantur in Ex 30, 10; Lv 16', 2). Etsi pauca inveniantur Sacrae Scri.pturae loca, a Christo directe Deo u1J Auctori attributa, tamen indirecte seu aequivalenter, ut videtur, Christus totam Scripturam Deo adscribit. Petrus et Paulus, in verbis supra relatis, pauca etiam directe Deo adscribunt; habemus tamen loca classica, in quibus tum Petrus tum P:i.ulus explicite loquuntur de inspiratione totius Veteris Testamenti. 506. S. Paulus, in vinculis positus, Timotheo enixe hortatur: 2 Tim 3, 13 Mali autem homines, et seductores proficient in pejus, erran– tes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in iis, quae á:idicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris; 15 et quia ab in/antia sa– cras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu. Et nunc rationem potissimam affert: 15. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum .(llacra "íPª'P~ Oaórcvw,no; xal w:pél- .tp.oc; rcp,íc;.•.). Ilacra 1pa.·¡:ri¡ est collectio librorum a S. Paulo ab infantia adhibitorum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz