BCCCAP00000000000000000000546

DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 504 509 in volumine libri. 5. Et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clau– sus sum, nec valeo ingredi domum Domini. 6 Ingredere ergo tu, et lege de volumine in qua scripsisti ex ore meo, verba Domini ... 15 Et legit Baruch in auribus eorum. 16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt... 17 Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti ornnes sermones istos ex ore ejus... 18 Dixit autem Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones is– tos: et ego scribebam in volurnine atramento. 2 Reg 23, 1 Haec autem sunt verba David novissima [morti enim erat proximusJ ... Dixit egregius psaltes Israel: 2 Spiritus Domini locutus cst per me, et scrmo ejus, per linguam meam. Aliis verbis, Psalterium Davidicum Deo tribuitur. Habac 2, 2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et expla– na eum super tabulas, et percurrat qui legerit eum. Prophetae dicuntur «os» Jahveh (Is 30, 2; Jer 15, 19). In his locis apparet Deus tamquam Auctor principalis; movente enim Deo, verba scribuntur; Ipse scriptionem jubet, scribenda determinat; sc,d horno etiam exhibetur ut instrumentum Dei. Nunc autem quaeritur, utrum jussio divina comprehendat, saltem explicite, libros quosdam determinatos, vel tantum eorumdem partes, an universam sacram Scripturmn? Videamus quomodo in Novo Testamento idea Auctoris divini affirmetur ele universa sacra Scriptura. En verba quibus Jesus directe quaestionem tangit: Mt 22, 29 ... Jesus ait illís: Erratis nescientes Scripturas ... 31 De resur– rectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo di– cente vobis: Ego sum Deus Abraham, etc. (Citantur verba Ex 3, 6). Mt 22, 41 Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, 42 di– cens: Quid vobis videtur de Christo? ... Dicunt ei: David. 43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominurn, dicens: Dixit Dominus Domino meo... (Verba pertinent ad Psalmum 109, quern David Spiritu Dcnnini ductus, scripsit). Jesus igitur quaedam loca Veteris Testamenti directe tribuit Auctori divino; auctor vero humanus apparet tamquam instrumentum Dei. Verbis aequivalentibus, Jesus id ipsum affirmat de universa Scriptu– ra, quando haec et similia continuo profert: Jo 10, 35 Non potest solvi Scriptura. Le 24, 44 Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Zege 1 1 ,Ioysi, et Prophetis, et Psalmis de me. 45 Tune aperuit illis sensus ut intellige– rent Scripturas. Mt 5, 18 Donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a Zege, donec omnia fiant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz