BCCCAP00000000000000000000546

508 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 502-504 101 Exponit ac rejicit sententiarn ad res historicas spectantem: Neque minus ab Ecclesiae doctrina... ii dissentiunt, qui partes Scriptu– rarum historicas non factorum absoluta inniti veritate arbitrantur, sed tantummodo relativa, quam vocant, et concordi vulgi opinione... ; idque non verentur ex ipsis Leonis XIII Pontificis verbis inferre, propterea quod principia de rebus naturalibus statuta ad disciplinas historicas transferri posse dixerit... Quae est enim rerum naturalium cmn historia similitudo, quando phy– sica in iis versantur, quae «sensibiliter apparent», ideoque cum phae– nomenis concordare debent, cum contra lex historiae praecipua haec sit, scripta cum rebus gestis, uti gestae reapse sunt, congruere opor– tere? (D 2187). 503. 11) Cornrnissio Bfülica, 18 junii 1915, ita respondit: Utrum, prae oculis habitis genuina muneris apostolici notione et in– dubia sancti Pauli fidelitate erga doctrinam Magistri; dogmate item catholico de inspiratione et inerrantia sacrarum Scripturarum, qua omne id. quod hagiopraphus asserit, enuntiat, insinuat, debet asser– tum, enuntiatum, insinuatum a Spiritu Sancto... ? Resp. Affirmati– ve (D 2180). Ubique igitur, praesertim in documentis Pro IX posterioribus, affir– matur homines vere esse horum librorum auctores, etsi secundarios. Paucis verbis: documenta allata unanimiter docent, et quidem pe– remptorie, Deum esse Auctorem universae Sacrae Scripturae; Concilium Vaticanum multa habet circa naturam inspirationis; accuratius adhuc loquuntur LEo XIII et BENEDICTUS XV; his postremis documentis, severe judicantur et rejiciuntur errores catholicorum; de quibus supra, n. 494; cfr. etiam Encycl. «Divino Afflante Spiritu», Pu XII, in AAS, 35 (1943), 297-325; errores recensentur in n. 494. 504. B) Ex testimonio S. Scripturae.-Sequentes textus adduci solent: Ex 17, 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro. Ex 34, 27 Dixitque Dominus ad lVIoysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus. Deut 31, 19 Dixitque Dominus ad Moysen ... Nunc itaque scribite vobis canticum istum et docete filias Israel. Is 8, 1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem et scribe el super buxum, et in libro diligenter exara illud (cf. 30, 8). Jer 36, 1 Factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Talle volumen libri, et scribes in ea omnia verba, quae locutus sum tibi... 4 Vocavit ergo Jeremías Baruch filium Neriae: et scripsit Barucl, ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz