BCCCAP00000000000000000000546

DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33, n. 501-502 507 sunt; tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat et respuat, quam necessarium est, Deum, summam Verltatem, nullius omnino erroris auctorem esse .(D 1951). 502. 8.") B:c;NEDICTUS XV, in Encycl. «Spiritus Paraclitus,>, 16 Sé'p– tembris 1020, occasione quarumdam opinionum, etiam ínter catholicos diffusarum, his verbis ad quaestionem a LEONE XIII jam declaratam redit: Nullam paginam reperies, unde non liqueat eum, scil. S. Hieronymum, cum universa catholica Ecclesia firmiter constanterque tenuisse, li– bros sacros Spiritu Sancto inspirante conscriptos, Deum habere auc– torem... Asseverat nimirum, codicis sacri libros Spiritu Sancto ins– pirante vel suggerente vel insinuante vel etiam dictante compositos esse, imo ab Ipso conscriptos et editas; sed nihil praeterea dubitat, quin singuli eorum auctores pro sua quisque natura atque ingenio, operam afflanti Deo libere navarint... Quam quidem Dei cum homine communitatem laboris ad unum idemque opus conficiendum, Hiero– nymus cornparatione illustrat artificis, qui in aliqua re factitanda organo seu instrumento utitur... Cernere licet, inter Hieronymi ver– ba et communem de inspiratione catholicam doctrinam nihil omnino interesse, cum ipse teneat, Deum, gratia collata, scriptoris menti lumen praeferre ad verum quod attinet ex persona Dei hominibus proponendum; voluntatern praeterea movere atque ad scribendum impellere; ipsi denique peculiariter continenterque adesse, donec librum perficiat. 9.º) His verbis errores denuntiat: Quae decessoris Nostri verba, quamquam nullum relinquunt ambigendi vel tergiversandi locum, dolendum tamen est... non modo ex iis, qui forís sunt, sed eti5-m e catholicae Ecclesiae filiis, imo vero... ex ipsis clericis, qui... Ecclesiae magisterium in hoc capite vel aperte rejecerint vel occulte oppugnarint... qui, inducto ínter elementum Scripturae prirnarium seu religiosum et secunclari111n seu profanum discrimine, inspirationem quidem ipsam . ad omnes sententias, imo etiam ad s.ingula Bibliorum verba perti- nere volunt, sed ejus effectus, atque imprimís erroris immunitatem absolutamque veritatem, ad elementum primarium seu religiosum contrahzmt et coangustant (D 218G). Horum adversariorum in hac re sententiam exponit: Quod ad religionem spectet, a Deo in Scripturis intendi ac doceri; reli– qua vero, quae ad profanas disciplinas pertineant et doctrinae re– velatae quasi quaedam externa divinae veritatis vestís inserviant, permitti tantummodo et scriptoris imbecillitati relinqui (ibid.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz