BCCCAP00000000000000000000546

506 DE EXISTENTIA INSPIRATIONIS, th. 33. n. 500-501 Qui quidem Veteris et Novi Tcstamenti lfori integri curn omnibus suis partibus, prout in ejusdem Concilii decreto recensentur, et in veteri Vulgata latina editionc habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo, quod sola humana industria concinnati, szmt deinde auctoritate approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errare contineant; sed propterea, quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt (D 1787). S. q. sacrae Scripturae libros íntegros cum omnibus suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit aut eos divinitus inspiratos esse negaverit: A. S..(D 1809). Confer tarnen sensum C. Tridentini, n. 551. LEO XIII et BENEDicTus XV, data opera, de natura, extensione, ·iner– rantia Sacrae Scripturae agunt. 501. 7.º) LEo XIII, in Encycl. «Providentissimus», 18 nov. 1893, post– quam documenta superius citata adduxerit et in compendium redege-• rit, ait: Haec est: antiqua et constans fides Ecclesiae, solemni etiam sententia in Conciliis definita Florentino et Tridentino; confirmata denique atque expressius declarata in Concilio Vat.icano, a qua absolute edictum: Vetcris et Novi Testamenti libri ... Deum habent auctorem. Quare nihil admodum refert, Spiritum Sanctum assumpsisse homines tam– quam instrumenta ad scribendum, quasi, non quidem primario auc– tori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse r;irtute ita eos ad scribendurn excitavit et rnovit, ita scribentibus adstitit, ut ea ornnia eaque sola, quae ipse juberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellent et apte infallibili veritate exprirnerent, secus non ipse esset auctor sacrae Scripturae universae... Atque adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit, divinas Litteras, quales ab hagiographis editae sunt, ab ornni omnino errare esse imrnunes (D 1952). De inerrantia haec addit: Fieri quidem ])otest, ut quaedam librariis in codicibus describendis mi– nus recte exciderint; quod considerate judicandum est nec facile ad– mittendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum; fieri etiam po– test, ut germana alicujus loci sententia perrnaneat anceps... ; at netas ornnino fuerit aut inspirationem ad aliquas tanturn sacrae Scrip– turae partes coangustare aut concedere sacrurn ipsurn errasse aucto– rern. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes inspirationem divi– nam ad res fidei rnorurnque, nihil praeterea, pertinere ... . (D 1950). Libri ornnes atque integri, quos Ecclesia tamquam sacros et canonicos recepit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz