BCCCAP00000000000000000000546

502 DE CRITERIO INSPIRATIONIS, n. 49;3 Sic e. g. juxta Lutherum illi libri sunt inspirati «qui ad Christum pro– pellunt», seu illi in quibus «Christus praedicatun ut justificator per solam fidem. Hoc criterio ductus, LUTHErrus inspirationem negavit Epis– tolae ad Hebr., et Epistolae Sti. Jac., et Sti. Judae, et Apocalypsis, et libri Esther et II Machabaeorum. Juxta CALVINUM, criterium supremum inspirationis est «quod curn Scriptura experitur». ZWINGLrus, BEZA, aliique Protestantes admittunt criteria interna posse confirmari «adminiculis externis»; e. g. ex sacrorum librorum ordinata dispositione, ex efficacia doctrinae, ex majestate, simplicita– te, ex miraculis et prophetiis. Isti Protestantes primitivi (ss. xvr-xvu) eousque procedentiam di– vinam exaggerant, ut in textibus originalibus sive hebraicis sive grae– cis sui temporis (s. xvr) nihil esse affirment quod non sit a Deo forma– liter dictatum; immo, juxta ipsos, influxus divinus se extendit usque ad apices et litteras et ipsa puncta masoretica; hinc hagiographus fere confunditur cum instrumento inanimato et mechanico. Istis Protestantibus jam praeiverant veteres Rabbini, qui Deo tri– buebant determinationem singulorum verborum et vocabulorum et lit– terarum. Magni Doctores Catholici, jam a tempore Origenis, et praesertim Stus. R0BERTUs BELLARMINO, etiam adhibuerunt criteria interna, ex analysi scilicet ipsius sacrae Scripturae deprompta, tamquam criteria secundaria. Tamen non defuerunt inter Protestantes illi qui aut distinctionem fecerunt inter libros ex revelatione conscriptos et libros sola assisten– tia divina conscriptos (e. g. G. CALLIXTUS, an. 1656), aut errores admi– serunt (e. g. WEIGEL) aut in tantum libros canonicos vocari posse di– xerunt in quantum sanam doctrinam continerent (H. GROTrus, anno 1645). b) Rationalistae, saec. xvn, suum judicium etiam dederunt circa naturam sacrorum librorum, et dixerunt illos libros jure vocari posse libros sacros vel quia «legem nat.urae» proponebant (e. g. I. TOLAND, an. 1722; Sm\FTESBURY, an. 1713; M. TINDAL, an. 1733), vel quia «fontem moralitatis» constituebant (e. g. HERDER, KANT, STRAUS), vel denique quia spiritum Christi, a discipulis receptum et in Ecclesiam transmis– sum, continebant (e. g. SCHLEIERMACHER). Saeculo XIX, doctrina saeculi praecedentis invaluit in Gallia, Ger– n~ania et Anglia; sunt tamen aliqui auctores qui doctrinam «orthodo– xam» propugnent; alii denique se ipsos orthodoxos vocant, sed vel inerrantiam rejiciunt, vel distinctionem. faciunt inter inspirationem Veteris et Novi Testamenti. Saeculo XX, per quinque primos lustros, paucissimi sensu «orthodo– xo» scribunt; multi enim inspirationem concipiunt tamquam revelatio– nem nonnullis hominibus factam; alii admittunt quidem influxum di– vinum in librorum conscriptione, sed influxum tantum moralem, non vero physicum; alii denique in tantum asserunt libros vocari posse

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz