BCCCAP00000000000000000000546
DE CRITERIO INSPIRATIONIS, n. 492-493 501 Sed forsitan argues: Deus posuit in ipsa lectione libri inspirati, vel compuctionem, vel saporem peculiarem, quibus divina origo certe et facile cognoscatur. Respondeo: Hoc certo asseruerunt Protestantes orthodoxl, sed illud demonstrare numquam potuerunt, uti probatum jam fuit, supra n. 82. 2.º) Origo inspirationis probari non potest ex consideratione auc– toris. Primo intuitu, ex peculiarissima conditione auctorum concludi posSt:: videretur ad inspirationem alicujus libri, nam Sacra Scriptura istos auctores saepe describere solet tamquam magistros authenticos, a Spi– ritu Sancto electos; ipsis enim integra revelatio traditur, auxiliumque efficax ipsis promittitur in ordine ad revelationem integre custodien– dam, sic, e. g. in Mt 28, 18-20. Sed argumentatio procedit ex erroneo conceptu inspirationis; et reve– ra, magister aut.henticus et magíster inspiratus minime identificantur. uti in hoc tractatu ostendetur; magistri enim authentici fuerunt qui– dem Apostoli; si igitur argumentatio aliquid probaret, probaret etiam quod quidquid fuerit ab Apostolis circa res religiosas conscriptum, fuis– se etiam, et quidem necessario, inspiratum; hoc autem numquam de– monstrari poterit, Praeterea, enumerantur, inter hagiographos aliqui qui magistri au– thentici, seu Apostoli, non fuerunt; sic, e. g. Marcus et Lucas. Tandem. in circulmn vitiosum facile incurreretur. Uti STus. IRENAEus scribere ausus est, existentiam inspirationis ne quidem ex ipsis Scripturis cognoscere valemus: «Ex Scripturis non po-– test inveniri veritas ab his qui nesciunt traditionem» (1). Criterium igitur omnino validum reponendum est in magisterio Eccle– siae, declarantis se hanc Scripturam accepisse e manibus Dei; decla– rationem autem proponit Ecclesia tamquarn regulam fidei. Ergo exis– tentia et natura inspirationis probari debet non historice, sed tantum dogmatice, ex auctoritate videlicet Ecclesiae. ART. II De sententiis heterodoxis aut falsis. 49:s. a) Protestates primitivi hoc principium statuerunt tamquam aliquid intangibile: nihil est revelaturn, nisi quod est inspiratum; cum igitur revelationem et inspirationem identificarent, Traditionem e medio tollebant; sacra Scriptura, juxta ipsos, continet omnes verita- tes a Deo revelatas, vel saltem omnia ad salutem necessaria. Tradi- tio igitur declarativa ( cfr. n. 459) numquam requiritur ad inspiratio– nem discernendam. Aliis verbis, Protestantes criteria un~--int-er-na_– decreverunt ad cognoscendam originem divinam Sacr ~~~t~f~.,;',,,, {O¿,, (J/) (1) AclP. haer., 3, 2, l. %;.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz