BCCCAP00000000000000000000546
500 DE CRITERIO INSPIRATIONIS, n. 491-492 a) Criterium 1>ositivum externum tandem aliquando reponi debet in Magisterio authentico Ecclesiae. 491. Probatur.-In hoc loco probar-e int-endimus facturo quoddam positivum, factum nempe inspirationis librorum sacrorum. Jam age, inspiratio, vel consideratur ut actio inspirativa supernaturalis in Deo, in quantum ab Eo inspiratio procedit, vel consideratur ut ettectus inspirationis (liber inspiratus), vel consideratur in hagiographo, pecu– liari indole praedito. Atqui neque analysis libri, neque investigatio qualitatum auctoris humani nos certiores facere possunt de origine et natura supernaturali illius scripti quod inspiratum dicitur. Ergo criterium inspirationis quae– rendum est in ipso Deo inspirante. Aliis verbis, demonstrandum est in praesenti Deum revera aliquern librum conscripsisse, simulque hominem, sub actione divina, ipsius libri esse auctorem. Jamvero haec omnia ex revelatione divina, et tantum ex revelatione divina, possunt a nobis cognosci. Sed Ecclesia Catholica, eaque tantum, uti supra abunde probatum est. est authentica depositaria, conservatrix et declaratrix revelationis. Ergo tandem aliquando criterium sufficiens et necessarium inspiratio– nis reponendum est in hoc magisterio authentico ipsius Ecclesiae. Patres et Theologi infallibilitate gaudent in communione hujus ma– gisterii atque sub hoc magisterio; sunt enim instrumenta Ecclesiae infallibilis, quibus revelatio ad nos usque transmittitur. Si autem a me quaeras, quibusnam ex documentis Magisterium Eccle– siae hanc doctrinam revelatam hauriat, statim dicam tibi, magisterium Ecclesiae hanc doctrinam haurire ex fontibus revelationis, nempe ex Traditione et ex Sacra Scriptura. b) Criteria interna non sunt probativa. 492. Probatur. l.º) Origo inspirationis probari nequit ex analysi ipsius libri, qui dicitur inspiratus. Nam si supponas aliquem librum determinatum doctrinam sublimis– simam continere et miracula et vaticinia jam verificata recensere, quid inde sequitur? Nonne haec omnia possent explicari, absque ulla ins– piratione, per meram revelationem divinam?-Denique ex eo quod ali– quis liber doctrinam contineat eminentissimam, difficillime probari pos– set talem librum esse revelatum (cfr. n. 86). Et si supponas aliquem librum determinatum doctrinam adeo pul– chram et ineffabilem continere ut major ne quidem excogitari fas sit, quid inde sequitur? Nonne sunt multi libri, certe humani, qui pulchri• tudinem aliquorum librorum inspiratorum excedere videntur? Confitea– ris necesse est non omnem librum inspiratum, sub hoc aspectu, quem– libet alium librum humanum superare.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz