BCCCAP00000000000000000000546

DE CRITERIO INSPIRATIONIS, n. 488-490 499 4. 0 ) Utrum 01nnia et singula asserta librorum sacrorum dici possint a Deo inspirata, seu a Deo scripta. 5.º) Utrum in libris sacris dari possit error. Dum 'his quaesitis responsum opportunum demus, etiam recen– sebimus solutiones cum objectiva veritate non conformes. 489. Divisio hujus partis.-Hanc partem dividimus in plures artícu- los, in quibus agendum nobis est: Art. I: De criterio inspirationis. Art. II: De sententiis heterodoxis aut falsis. Art. III: De solutione catholica. Art. IV: Conclusiones quae retineri debent. Art. V: Quaestiones disputatae. In solutione catholica adhibebimus doctrinam Ecclesiae, doctrinam Sacrae Scripturae, doctrinam Patrum, et denique doctrinam theolo– gorum. ART. I De criterio inspirationis. 490. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti quomodo scire pos– simus omnes et singulos utriusque Testamenti Libros Deum et hominem simul habuisse auctores; sen aliis verbis, quonam criterio libros inspi– ratos a libris non inspiratis discernere valeamus. Respondemus nos criterium absolute clarum, ac tandem aliquando unice decisivum reponendum esse in magisterio authentico Ecclesiae. Jam alibi probavimus existentiam hujus magisterii authentici; nunc autem, hoc criterium potest applicari omnibus libris utriusque Testa– menti, illudque omnes catholici adhibere tenentur. Divisio criteriorum. Criteria esse possunt positiva et negativa, inter– na et externa. Criterium positivum est illud quod demonstrat positive hunc vel illum librum revera esse inspiratum. Criterium negativum est illud quod inservit ad excludendum aliquem librum a catalogo librorum inspiratorum, eo quod, e. g. errores in ipso habeantur contra fidem vel mores. Criterium internum est illud quod fundamentum habet in ipsa na– tura libri, vel in índole auctoris, vel denique in aliqua interna expe– rientia. Criterium externum est illud quod fundamentum habet in aliquo ipsi libro externo, e. g. in auctoritate attestantis. Sensus nostrae quaestionis: Duo affirmamus in praesenti, nempe, a) quod criterium adhibendum esse debeat externum et positivum, et b) quod criteria interna non sint probativa.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz