BCCCAP00000000000000000000546
PARS SECUNDA CDe inspiratione Sacrae Scripturae. 487. Cum jam nobis constet de existentia, ac natura Traditionis, in har. parte pleno jure Traditionem considerare possumus tamquam fon– tem stricte theologicum. Hic fons, in quaestione de inspiratione, est maximi momenti, nam in eo splendide agitur tum de existentia tum de natura hujus inspirationis. Uti jam supra innuimus (cf. n. 456) in hac parte methodo theolo– gica procedimus; argumentum igitur omnium potissimum ac prínceps erit testimonium Ecclesiae, et quidem speciali ratione; erit etiam cri– terimn prínceps, atque, ut videbimus, in nonnullis quaestionibus, unice decisivum. Quonam sensu adhibeantur libri sacri? Ne incidamus in petitionem principii, libri sacri considerari debent in praesenti tamquam revelati,, utpote revelationem divinam continentes, minime vero tamquam ins– pirati. 488. Ordo inquisitionis.-Plura in hoc loco inquirere debemus: V) Utrum scilicet existant libri inspirati, libri scilicet sub influxu divino conscripti, ita ut eorum auctor sit non tantum horno, verum etiam Deus; et si affirmative, quibusnam argumentis haec omnia pro– bari possint. Respondebimus: Existit factum inspirationis, atque probatur ex Ma– gisterio ecclesiastico, ex Traditione et ex ipsis libris sacris. 2.º) Utrum et quomodo ex doctrina horum fontium transire valea– mus ad investigandam naturam inspirationis; utrum detur, et quidem ab initio, termino!ogia constans et fixa, an hisce ultimis temporibus talis terminología inventa sit. Respondebimus ajfirmative quoad omnia. 3.º) Utrum influxus divinus ad omnia et singula se extendat, et utrum iste influxus secum ferat mechanicam dictationem verborum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz