BCCCAP00000000000000000000546

496 DE CONSENSU THEOLOGORUM, th. 32, n. 486 486. Objectiones.-Objectio l.ª: Infallibilitas numquam fuit promissa Patribus; immo Patres non raro in errores inciderunt. Ergo thesis ex Patribus probari nequit. Respomleo: Uti dictum fuit in thesi, infallibilitas promissa non fuit directe, sed indirecte, in quantum scilicet unanimis eorum consensus repraesentat magisterium Ecclesiae. Patres igitur in thesi potius sumuntur tamquam testes et magistri qui do– cent de rebus fidei et morum; aliis verbis, non considerantur ut testes mere privati. Objeclio 2. 0 : Sed Patre3 errarunt etiam in rebus ficlei et morum; e. g. in quaes– tione millenarismi, et in quaestione dilationis visionis Dei usque ad diem judicii uni– versalis. Respondeu: Etsi inter millenaristas recensere debeamus non tantum aliquos haereticos, ut Cerinthum et Montanum (saec. I et II) qui millenarismum crassis– simum proposuerunt, sed etiam aliquos Stas. Patres, ut Justinum, Papiam, Irenaeum, Tertullianum, Hyppolytum aliosque, qui terrestrem millenarismum in dies magis ma– gisque mitigatum propugnarunt (factum admitti debet) (35), tamen minime dici potest agi in hoc casu de consensu Patrum, eo quocl simul tempore fuerunt multi alii Patres qui millenarismum fortiter impugnarunt. Immo, inter ipsos defensores millenarismi, non defuerunt qui, ut Stus. Justinus, existimarent hanc quaestionem esse liberae disputationis; sic Stus Justinus ait: «111ultos eosquc ex illo christianorum genere, quod piam et puram sequitur senten– tiam, id non agnoscere ibi significavi» (36). Non igitur adest in praesenti quaestione consensus Patrum circa rem fidei et mo– rum. Haec sententia, quae hodie «tuto doceri» non potest (D 2285), fuit olim quaestio controversa. Ad secundum quod objicitur, nempe quoad dilationem visionis IJeatificae ani– marum sanctarum usque ad dicm judicii universalis, dicendum est quod si revera aliqui Sancti Patres id affirmaverint, numquam tamen illam doctrinam sustinue– runt tamquam doctrinam absolute tenendam, sed tantum ut probabilem; Patres generatim doctrinam contrariam disertis verbis propugnarunt (37). Neque obstat doctrina Joannis XXII, nam, etsi iste tamquam doctor privatus dilationem visionis ut probabilem tenuerit, tamen constat llujusmodi doctrinam ex cathedra numquam docuisse; immo constat etiam Pontificem, morti jam proximum, retractasse ea omnia quae ut doctor privatus hac de re sustinuerat. Objectio 3.": Consensus theologorum dici nequit criterium certum vPritatis re– velatae, nam objectum talis consensus versatur circa subtilitates philosophicas, quod numquam transcendit limites merae probabilitatis. Responcleo: Verum est quod Theologi in praedictis subtilitatibus philosophicis abnndant, sed eorum consensus, de quo in thesi, pro objecto habet doctrinam de fide et moribus. Proprium enim Theologi est determinare quid sit revelatum, quid vero non sit; quomodo intelligi debeat id quod revelatum est; proprium denique est Theologi investigare utrum revelatio rationi philosophicae repugnet necne. Uti patet, haec omnia intime connectuntur cum doctrina revelata, ab Ecclesia infallibi– liter proposita. Ol,jectio 4.": Unanimis consensus unius aetatis contradicit saepe unanimi con– sensui aetatum subsequentium. Ergo consensus Theologorum dici nequit criterium definitivum et infallibile veritatis revelatae. Itcspondeo: Ipsa historia Ecclesiae ignorat hujusmodi unanimem consensum Theologorum circa aliquam veritatem ab eis propositam ut certo revelatam; ob– jectio igitur vi caret. Immo, talis consensus omnino repugnat, nam iste consensus variabilis implicaret doctrinam Magisterii ecclesiastici sibi contradicentem in rebus fidei et morum; quod admitti nequit, uti suo loco dictum jam fuit. (35) Cfr. G. BAHDY, art. Millenarisme, DTC, col. 1760 ubi bibliographiam !n– venies. (36) Dial. cum Tryph .• 80 sqs.; MG 6, 664-669. (á7) Cfr. MICHEL, art. Intuitive (vision), DTC, col. 2393-2394; MUNCt:NILL, Tr:wt. de Deo creaiore et 1 Le noviasimis, p. 575-622.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz