BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSlmsu THEOLOGORUM, th. 32, n. 485 495 485. STus. BONAVENTURA. Romani Pontifices singulari studio doctri– nam Sti. Bonaventurae magnis enchomiis commendarunt: SIXTUS V: Divino Illi.us munere, qui solus dat spiritum scientiae et sapientiae et intellectus, quique ecclesiam suam per saeculorum aetates, prout opus est, novis beneficiis auget, novis praesidiis instruit, inventa est a ma– joribus nostris sapientissimis viris, theologia scholastica, quam duo potissimum gloriosissimi doctores, angelicus S. Thomas et seraphicus S. Bonaventura, clarissimi hujus facultatis professores... , excellenti ingenio, assiduo studio, magnis laboribus et vigiliis excoluerunt atque ornarunt, eamque optime dispositam, multisque modis praeclare ex– plicatam post terris tradiderunt... Hi enim sunt duae olivae et duo candelabra in domo Dei lucentia, qui et caritatis pinguedine et scientiae luce totam ecclesiam collustrant: hi singularl Dei provi– dentia eodem tempore tamquam duae stellae exorientes ex duabus clarissimis regularium ordinum familiis prodierunt. Hi duo Sancti, cum essent coaevi iisdemque studiis dediti, condiscipuli, simulque magis– tri, parí ratione a Gregario X summo pontifice honorati, et in hujus vitae peregrinatione fraterna caritate, spirituali familiaritate, sanc– torum laborum societate valde conjuncti fuerunt ..., ut merito Six– tus IV, hos duos Sanctas persimiles et quasi geminas in Christo fra– tres agnoscens, statuerit Bonaventuram consimili veneratione et ho– noris praerogativa atque S. Thomam decorandum esse (32). LEO XIII: Quanta ínter sanctum Thomam ac Seraphicum doctorem necessitudo, quanta sanctitatis ac doctrinae similitudo intercesserit, omnibus in comperto est... Quapropter nullo modo dubitandum, quin catholici praesertim juvenes in spem ecclesiae succrescentes, qui ad phllosophi– ca ac theologica studia secundum Aquinatis doctrinam sectanda se conferunt, perlegendis S. BoNAVENTURAE operibus plurimam utilitatem sint hausturi, atque ex amborum scriptis, quasi ex praecipuis armen– tariis, gladios ac tela sumant, quibus in teterrimo bello adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem commoto hostes superare strenue queant (33). Prus X: Bonaventuram, utpote non suo dumtaxat saeculo, sed omni posteritati datum divinitus, egregie prodesse huic etiam aetati posse arbitra– mur... Eo magis quod is prínceps scholasticorum alter exstitit cum Aquinate (34). (32) Bulla Triumphantis. Apud S. Bonavent., op. (Ad Claras Aq.), I, XLIX-L. (33) Eplst. Quod universa, 13 decemb. 1885. (34) Pma X, epist. Doctores Seraphici, 11 april. 1904; ed. Pii X. Acta, I (Ro– mae, 1905), 235 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz