BCCCAP00000000000000000000546
494 DE CONSENSU THEOLOGORUM, th. 32, n. 484 uti scitur, theologiam fundamentalem, patrologiam, jus canonicum, historiam ecclesiasticam, theologiam pastoralem, etc.). Proinde doctrina Angelici Doctoris subscribí potest ut genuina et secura Ecclesiae doctrina in re substantiali, non vero in singulis omnino punctis (29). Brevius, doctrina Divi Thomae, generatim loquendo, tuto teneri po– test; hanc doctrinam Ecclesia enixe commendat, aliquando ctiam ordi– nat ut adhibeatur tamquam tuta norma directiva. Directiva, diximus, minirne vero exclusiva, nam dantur alía systemata etiam scholatica, et Romani Pontífices semper commendarunt honestam scholarum aemula– tionem juxta libertatem investigationis. Ad rem PIUs XI: Inter amatores S. Thomae, quales omhes decet esse Ecclesiae filias qui in studiis optimis versantur, honestam íllam quidem cupimus justa in libertate aemulationem unde studia progrediuntur, intercedere, at obtrectationem nullam, quae nec veritati suffragatur et unice ad dissolvenda valet vincula caritatis. Sanctum igitur unicuique eorum esto quod in Codice Juris Canonici praecipitur (1366, § 2), atque ad hanc normam ita se omnes gerant, ut eum ipsi suum vere possint appellare magistrum. At ne quid ea amvlius ab aliis exigant, quam quod ab omnibus exigit omnium magíster et mater Ecclesia: neque enim in iis rebus, de quibus in scholis catholicis inter melio– ris notae auctores in contrarias partes disputari solet, quisquam prohibendus est eam sequi sententiam quae sibi verosimilior videa– tur .(30). Aliis verbis, etsi Sancta Sedes commendct, et, si mavis, etiam jubeat theologiam scholasticam juxta doctrinam et principia Angelici Docto– ris, tamen non impedit quominus alii auctores et alia diversa systemata scholastica exponantur et propugnentur. In eodem sensu abundat Prus XII; en habes aliqua ad sanam aemu– lationem pertinentia: Prus XII: Aemulatio enim in veritate quaerenda et propaganda per commendatio– nem doctrinae S. THOMAE non supprimitur, sed excitatur potius ac– tuto dirigitur (31). Ecclesia igitur ceteros Scholasticos non tantum non improbat, verum etiam extollit, totamque Scholasticam magni aestimat, sicut videndum restat de Sto. Bonaventura. (29) Ut omnes sclunt etiam D. cornmunls allquando erravit e. g, in quaestlone de Immaculatu conceptu; aliquando opiniones emisit, quas hodie aucto– res generatim rejiciunt. '30) Encycl. Studiormn Ducem, 29 junii 1923: D 2192. (31) Sermo Sotlemnis conventus, AAS 31 (1939), 247,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz