BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSENSU THEOLOGORUM, th. 32, n. 484 493 omnibus Uníversitatibus, Collegiis, Seminariis, Institutís... tamquam liber textus uníce tenendus. Et respondendum videtur id minime inten– tum fuisse in praedíctis documentis. Universitates et Seminaria pen– dent, uti scitur, tamquam ab eorum Summo Rectore, a Romano Pontí– fice; nunc autem, ille qui alicujus domus studiorum est Rector Maxi– mus, jus et officium possidet seligendi textus et magistros. Maximus igitur Rector Ecclesiae auctorem idealem invenit, in docenda praeser– tim sacra Theologia, in operibus Sti. Thomae; en aliquas ratíones: LEO XIII: Qui [S. Thomas] veteres doctores sacros quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium quodammodo sortitus est. Illorum doctrinas, ve– lut dispersa cujusdam corporis membra, in unum collegit et coag– mentavit, miro ordine digessit, et magnis incrementis ita auxit, ut catholicae Ecclesiae singulare praesidium et decus jure meritoque habeatur. Ille quidem ingenio docilis et acer, memoria facilis et te– nax, vHae integerrimus... Ita disputavit, ut in eo neque copiosa quaestionum seges, neque apta partium dispositio, neque optima pro– cedendi ratio, neque principiorum firmitas aut argumentorum robur, neque dicendi perspicuitas aut proprietas, neque abstrusa quaeque explicandi facilitas desideretur... Praeterea rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum jura conservavit, tum dig– nitati consuluit, ita quidem ut ratio ad humanum fastigium Thomae pennis evecta, jam fere nequeat sublimius assurgere; neque fides a ratione ftre possit plura aut validiora adjumenta praestolari, quam quae jam est per Thomam consecuta (27). Textus igitur, tot ac tantis qualitatibus insignitus, non poterat non enixe commendari, et etiam, data occasione, praescribi; id ipsum Pws XII his verbis manifestavit: Ea est Aquinatis sapientia... quae ad dogmata fidei declaranda et de– fendenda maxime aptetur; ea est quae grassantes primarios erro– res cujusvis temporis efficienter valeat arcere et invicte debellare. Quapropter animum afferte plenum amoris et studii erga S. Tho– mam: totis viribus incumbite ut luculentam ejus doctrinam intellec– tu perspiciatis: quidquid ad eam manifesto pertinet, et tuta ratione ut praecipuum in ea habetur, libenter amplectimini .(28). Paucis verbis, Stus. Thomas «inter scholasticos doctores, omnium prínceps et magíster» modo speciali commendatur ob intrinsecam auc– toritatem ejus doctrinae. Agitur tamen in his locis de ejusdem theologia, quae scholastica vocatur, minime vero de ejus theología positiva (haec pars includit, (27) Encycl. -4.eterni Patris; ed. Desclée, I (1879), 100 sqs. (28) Sermo Solcmnis conventus, AAB 31 (1939), 246,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz