BCCCAP00000000000000000000546
492 DE CONSENSU THEOLOGORUM, th. 32, n. 484 Omnes prope conditores et legiferos Ordinurn jussisse constat sodales suos, doctrinis S. Thomae studere et religiosius haerere ... Atque hoc loco magna cum voluptate provolat animus ad celeberrimas illas, quae olim in Europa floruerunt, Academias et Scholas, Parisiensem nempe, Salmantinam, Complutensem, Duacenam, Tolosanam, Lova– niensem, Patavinam, Bononiensem, Neapolitanam, Conimbricensem, aliasque permultas. Jamvero compertum est, in magnis illis huma– nae sapientiae domiciliis, tamquam in suo regno, Thomam consedis– se principem; atque omnium vel Doctorum vel Auditorum animos miro consensu in unius Angelici Doctoris magisterio et auctoritate conquievere (22). PIUS XI: Nos vero haec tanta divinissimo ingenio tributa praeconia sic proba– mus, ut non modo Angelicurn, sed etiam Cornmunem seu universalem Ecclesiae Doctorern appellandum putamus Thomam, cujus doctrinam, ut quam plurimis in omni genere litteraturarum monumentis tes– tata est, suam Ecclesia fecerit (23). Jam inde a Concilio Tridentino, loco Summae Petri Lombardi, in scholis paulatim Summa S. Thomae, ut liber textus, adhibita fuit. Eam pro Italia et insulis adjacentibus Prns X imposuit: Volumus, jubemus, praecipimus, ut qui magisterium sacrae Theologiae obtinent in Universitatibus, magnis Lyceis, Collegiis, Seminariis, Ins– titutis, quae habeant ex apostolico .indulto potestatem gradus acade– micos et Lauream in eadem disciplina conferendi, Surnrnarn Theolo– giarn Sti. Thomae, tarnquam praelcctionum suarurn texturn ha– beant (24). In Jure canonico praecipitur: Philosophiae rationalis et Theologiae studia et alumnorum in his disci– plinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doc– toris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant (25). Prns XI: Sacra Theologia methodo cum positiva tum scholastica tradenda est; ideo veritatibus fidei expositis ex Sacra Scriptura et Traditione de– monstratis, earum veritaturn natura et intima ratio ad principia et doctrinam Sti. Thomae Aquinatis investigentur et illustrentur (2G). Nunc autem merito inquiritur quid sibi velint haec omnia aliaque hujusmodi, utrum scilicet Summa Sti. Thomae praeceptive imponatur (22) Cfr. ibid. (23) Encycl. Stmliormn ducem, AAS 15 (1923), 314. (24) Motu proprio Doctoris Angdici, AAS, 6 (1914), 340. (25 ¡ ere 1366 § 2. (26) Const. Apost. Deus scientiarum. AAS 23 (1931), 253. Cfr. Ordinationes S. Gong. de Scrninariis et Stud. Univ., a. 18, § l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz